11:99 EPISTOLAE 247.250 tuere et confirmare summo studio operam detis, lucrum putaturi quidquid, ut ista tam necessaria concordia vobis conservetur et perstet, dissimulandum, ferendum, concedendum sit, salvo tamen regno Christi: quanquam non dubitemus, facile obtineri posse, ut nihil imponatur iniquum aut noxium, modo animi non exacerbentur et vera remedia quaerantur atque adhibeantur. Bene valete in Christo, qui et ecclesiam et rempublicam vestram tranquillet et beatam reddat. Amen.5) Dominationum vestrarum in Domino addictissimi Wolfgangus Capito. D. Gaspar Hedio. D. Martinus Bucerus. Io. Sturmius. Iac. Bedrotus ac caeteri ministri ecclesiae Argentoratensis, manu mea M. Buceri subscripserunt. 248. CALVINUS FARELLO. 'Etiam huic de reditu scribit circa quem ambiguus usque haeret Interea Wormaciam proficiscendum esse suaserunt collegae Argentoratenses, qui etiam Genevensibus autores sunt ut Viretum vocent. (Epp. et Responsa ed. Genev. p. 32, Laus. p. 69. Hanov. p. 77, Chouet p. 40, Amst. p. 18. . Versio anglica ap. B.-C. Tom. I. p. 256.) Quum mihi allatae sunt tuae literae, iam habebam meas ad te paratas : quae tametsi non omnino consentiunt cum tuis postulatis, mittendae tamen fuerunt, ut scias in quo affectu me deprehenderunt. Nunc postquam vidi te ulterius insistere, et illos etiam veteres nostros hospites palam se adiungere ad causam, adhibui de integro nostros.l) Lectis tuis et Genevatum literis, consului ecquidnam factum opus fore censerent. Responderunt minime esse disputandum, an omisso conventu2) deberem illuc extemplo concedere. Neque enim aut nunc esse 5) Diem non addiderunt sed idem omnino designandus est ac praecedenti, quum dicant Calvinum cras aut post biduum Wormactam profecturum Ergo stat quam supra adscripsimus observatio cntica. Subscriptiones absunt ab exemplari Argentoratensi. 248* 1) our magistracy. 2) Wormaciensi scil. Anglus vero: without calling any previous meeting.