52:98 commemorat. Porro non de successu tantum loquitur praedicationis suae (quamquam in eo quoque apparet Dei benedictio), sed etiam de efficacia spiritus, in qua se evidenter Deus monstrabat. Nam suos conatus quum humanum modum superaret, merito adscribit Dei potentiae, quam potenter in hac parte operantem conspici asserit. CAPUT II. 1. Volo autem vos scire quantum certamen habeam pro vobis, et iis qui sunt Laodiceae, et quicunque non viderunt faciem meam in carne: 2. ut consolationem accipiant corda ipsorum, ubi compacti fuerint in caritate, et in omnes divitias certitudinis intelligentiae, in agnitionem mysterii Dei, et patris, et Christi: 3. in quo sunt omnes thesauri sapientiae et intelligentiae absconditi. 4. Hoc autem dico, ne quis vos decipiat persuasorio sermone. 5. Nam etsi corpore sum absens, spiritu tamen sum vobiscum, gaudens et videns ordinem vestrum, et stabilitatem vestrae in Christum fidei. 1. Volo autem vos scire. Amorem erga eos suum testatur, quo plus fidei habeat et autoritatis. Libenter enim iis credimus, quos scimus salutis nostrae esse studiosos. Nec vulgaris amoris signum est, quod de illis erat sollicitus in media morte: hoc est, quum de vita periclitaretur. Et quo studii sui et curae vehementiam magis exprimat, vocat certamen. Non reprehendo quod Erasmus vertit sollicitudinem. Vis tamen verbi graeci observanda est: quia ay ponitur, ubi est contentio. Eodem argumento confirmat suum ministerium ad eos spectare. Nam unde tam anxia de ipsorum salute cogitatio, nisi quia gentium apostolus debuit etiam ignotos amore curaque complecti? Quia autem vulgo nulla dilectio est inter ignotos, extenuat notitiam quae contrahitur ex adspectu, quum dicit, quicunque non viderunt faciem meam in carne. Est enim inter Dei servos alius adspectus quam carnis qui amorem conciliet. Quia communi fere consensu receptum est, priorem ad Timotheum Laodiceae fuisse scriptam: ideo quidam Galatiae attribuunt hanc Laodiceam, cuius mentionem facit Paulus : quum illa metropolis fuerit Phrygiae Pacatianae. Verum mihi verisimilius videtur, mendosam esse illam inscriptionem: quemadmodum suo loco annotabitur. 2. Ut consolationem. Nunc significat quid illis desideret: ac ostendit, vere apostolicum esse suum affectum. Nihil enim aliud sibi cordi esse asserit quam ut sint colligati in fide et caritate. Ergo non praepostero studio (ut in quibusdam accidit) se impulsum fuisse demonstrat, ut tantam Colossensium et 7