30:98 bus non erat omnino spoliatus. Verum scriptura docet etiam rationem qua Samuel subitum istum affectum sic compescuit, ne ultra in arrogantiam et murmur progrederetur,- nempe ad Deum precibus tota nocte clamans. Hic igitur observandum quam prava et maligna sit hominum natura, qui Deo non operante ex ipsorum voluntate et desiderio, statim in diffidentiam de Deo incidunt : et licet ad tempus illi obsequuti fuerint, tamen obloquantur: et ipse diabolus suis dolis et fraudibus circumventos ad Deum contumeliose lacessendum impellat. Atque utinam non esset istud tam multa experientia comprobatum, et quidem, proh dolor! infaustis istis nostris temporibus. Quam multos enim videas nullum sensum habentes divinae gratiae? Quae vero causa est alia quam quod se ipsos non explorant? Nam certum est eos qui sese non norunt explorare semper aliquid in se acerbi reperturos. Nam rebus ipsis ex animi sententia minime succedentibus, statim ira exaestuant et effervescunt. Sed, quaeso, quicum tandem esse sibi rem arbitrantur? Sed, quod maius est, ipsos fideles videas a diabolo sollicitari, et ad rebellionem quibusdam veluti stimulis impelli, nisi Dei misericordia in officio retinerentur. At tamen summis viribus adversus istud malum pugnandum est, ut expugnetur ab ipso initio: et pro eo quod increduli magis magisque in iras effervescunt, et adversus Deum veluti furore perciti feruntur, postquam semel mente ab ipso sunt alienati, et contemptum illius maiestatis in se admiserunt, nos contra fortiter adversum cupiditates nostras pugnemus, neque unquam animum, licet violenter a diabolo ad rebellionem sollicitat^ despondeamus. Nam et sanctissimorum qui unquam exstiterunt virorum hanc fuisse conditionem videmus, Prophetae ipsi nonne quadam indignatione et animo saepe sunt commoti, quum videretur universus populus a Deo derelictus, improbis interim Dei verbum contemnentibus? Nonne in has voces eruperunt: Usque quo, Domine, viri improbi dominabuntur? usque quo patieris illos triumphare, et blasphemis vocibus tuam gloriam proscindentes efferri? Tuam vero ecclesiam per summum dedecus et ignominiam diripi, et ab impiis proscindi, cum tuae potentiae et virtutis summo contemptu? Quid ergo promovemus te colentes? Sane prophetas videmus saepe fateri se suis passionibus sic abreptos, ut libenter coram Deo velut coram terreno iudice disceptaturi fuerint. Interim vero semel quidem Deo veluti contradixisse videmus: atque adeo veluti anathemata fieri, ex vehementi dolore, quo afficiebantur intuentes Dei nomen blasphemis vocibus improborum proscindi, Deique ecclesiam graviter premi, et veluti pedibus impiorum calcari. Sic Ieremias Dominum alloquens: Ego, inquit, Domine video nomen tuum. impiorum cachinnis et risu profanari. Sane tanquam 7