19:98 triduum ibi ad summum haesurus. Normandius heri venit, quem quum ego viderem visus sum mihi te conspicere et veluti renasci. Caetera ex ipsius literis cognosces. Martyr noster cum honesto comitatu et bonis conditionibus tandem dimissus est, et iter, ut opinor, ingressus est cum Marchionissa Rotelini. Ea si ad vos venerit, ingenue monebis ut maiorem habeat filii curam, ipsum vero etiam obiurgabis quod omnium improbissimos sibi coniunctissimos adhuc habuerit. Burlinus unus ex Wirtembergensibus legatis, peste interiit Lutetiae. Reliqui tres nempe Dillerus, Bocquinus, Andreae, ubi sint nescio, nec fortassis etiam resciscam. Qui illos suo unius consilio accersivit lupum nunc tenet auribus.4) Ita fit ut nullis placeant qui omnibus placere student. Haec nunc habui quae scriberem. Mi pater, rogo ut pro me precari pergas una cum caeteris fratribus quos una tecum Dei gratiae commendo. Ex Sancto Germano 4. Novembris. Tuus Beza. Uxoris factum moleste fero, neque id dissimulare potui in iis literis quas ad eam scribo. J'adjousteray ce petit mot que, graces a Dieu, les choses sont bien changees, en peu d'heure, estans maintenant faicts gardiens des assemblees ceux ia mesme qui nous menoyent en prison. Je crain seulement quil n'y en ayt qui par leur impatience en abbatent plus en un iour que ie n'en ay peu bastir en un moys,. Loue soyt nostre Dien quoy qu'il en adviene. Exemplar literarum quas ad te mitto vide ut diligenter asserves, ne a quoquam describatur. Ita enim promisi et causam facile potes suspicari. Iterum vale. Galasius, qui solus adhuc mecum est, vos salutat. Balduini5) successorem adhuc quaero. 3600. FARELLUS LIBERTETO. Ex itinere* Usque exspectat collegarum consilium, dum ipse haesitat (Ex autographo bibliothecae pastorum Neocomensium, Fick. 1. c. p. 305.) Christi servo Christophoro Fabro patri et collegae in munere evangelico valde caro Neocomi. 4) Balduinum notat, sed forte magis quam merebatur. Certe Palatini legati cum Gallis potius faciebant quam contra, ut Beza suspicari videtur. 5) lege: Baduelli. 7