9:97 97 CONTRA WESTPHALUM. 98 aequi et moderati homines testimonium mihi resident. Neque, ut blaterat, conspiratio fuit ad stabiliendos errores: sed ingenua sententiae nostrae professio, quae tollendis offensionibus visa est optime congruere. Pios homines diu cruciavit [pag. 118] haec opinio, quod sacra signa, quibus gratiam suam Deus offert, profanis terrenae militiae insignibus ac theatricis figuris ') aequari putabant. Sublata fuit suspicio non minus gravis de efficaciae exinanitione. Si quid in hac contestatione 2) displicet Westphalo, liberum ei per nos erit ostendere. Quod vero illa reprehensionis parte omissa ad insectandum nostrum Consensum se convertit, quis eius malitiae ignoscat? Praefatio quidem nostra locuples testis est, non fuisse nobis propositum quemquam in verba nostra adigere.3) Tantum praestet Westphalus quod illic modeste precati sumus. Imo hoc vult esse criminosum, quod sententiam nostram ingenue professi, si quis meliora afferat, nos fore dociles: si quis maiorem explicationis lucem desideret, morigeros fore spondemus. Si doctrinae nostrae subscribere aequum esse non ducebat, licuit aperte monstrare quid improbaret, modo ne sanatum vulnus de integro exacerbaret. Illa autem importuna declamatio facessat, maledictam esse pacem, quae veritatis dispendio redimitur.4) Neque enim aliam appetimus, quam cuius sacrum vinculum [pag. 119] sit pura Christi veritas. Et ego ansam ita obloquendi praecideram, nisi fixum Westphalo fuisset, extra oleas vagando lectores a causa abducere. Porro, de habitis in Anglia disputationibus malo respondeat fidelis ecclesiae Argentinensis doctor Petrus Martyr, *) quod nunc fieri confido. Paucis tantum verbis a me notanda hic est non minus crudelis et barbara, quam sacrilega huius nostri censoris insultatio. Ferociter omnes Dei cultores subsannat, qui durabilem in Anglia fore ecclesiae statum sibi promiserant. Quis iam tui misereatur, si quando vel ad extrema quaeque redigi contingat? cui non satis est in publico piorum omnium luctu otiosum sedere, nisi miseram et luctuosam ecclesiae dissipationem protervis conviciis insecteris. Non hunc tuum furorem saltem compescuit sacer ille tot martyrum sanguis, qui non minus in remotissimis 1) les saincts sacremens n'estoient estimes sinon comme quelques armoiries ou livrees qu'auront les gendarmes estans a la soulde de quelque prince en ce monde ou quelques tableaux et pourtraicts pour l'ornement d'un theatre. 2) declaration si expresse et faicte solennellement en presence de te&moings. 3) de bailler a aucun sa lecon et le contraindre a nous adherer precisement. 4) Add, s'il n'a autre chose a dire il peut bien aller ailleurs. *) Petrus Martyr Oxoniae ediderat a. 1549 tractationem de sacramento eucharistiae postea Turici recu sam. Calvini opera Vol. IX.