52:97 97 CAPUT L 98 amplitudinem significant Paulo, ut notum est. Nominatim in gentibus apparuisse docet has divitias. Quid enim magis admirabile quam gentiles, qui tot sacculis demersi fuerant in morte, ut viderentur penitus desperati, repente accenseri Dei filiis et haereditatem salutis accipere? Qui est Christus in vobis. Quod de gentibus dixerat in genere, accommodat ipsis Colossensibus, ut efficacius in se agnoscant et maiore reverentia exosculentur Dei gratiam. Dicit ergo, qui est Christus: quo significat totum illud arcanum in Christo contineri: et omnes sapientiae coelestis divitias obtineri quum habetur Christus: quemadmodum apertius paulo post asseret. Addit, in vobis: quia nunc Christum possident, a quo nuper erant tam alieni ut nihil supra. Postremo Christum vocat spem gloriae: ut sciant nihil ad plenam beatitudinem sibi deesse postquam Christum1) adepti sunt. Hoc autem admirabile Dei opus est, quod in vasculis testaceis et fragilibus resideat spes coelestis gloriae. 28. Quem nos praedicamus. Hic vero ad suam praedicationem transfert quidquid prius de mirifico et adorando Dei arcano pronuntiavit: atque ita exponit quod iam attigerat de commissa sibi dispensatione. Huc enim tendit ut suum apostolatum ornet suaeque doctrinae autoritatem vendicet. Postquam enim evangelium in sublime extulit, nunc addit, esse illud divinum arcanum quod praedicat. Verum non abs re nuper inseruit. Christum esse illius arcani summam: ut scirent nihil doceri posse Christo absolutius. Quae sequuntur verba, magnum etiam pondus habent. Se doctorem facit omnium hominum: quo significat nullum tanta sapientia praestare, qui se eximere a suo magisterio debeat: ac si diceret: constituit me Deus in excelso loco publicum arcani sui praeconem, ut sine exceptione totus mundus ex me discat. In omni sapientia perinde valet ac si talem assereret suam doctrinam, quae hominem ad solidam sapientiam, et cui nihil desit, perducat. Atque hoc est quod addit continuo, quicunque se veros discipulos praebuerint, eos reddi perfectos. Vide secundum caput prioris ad Corinthios. Quid autem potest expeti melius quam quod summam perfectionem nobis confert? Iterum repetit in Christo, ne quid scire praeter unum Christum velint. Ex hoc loco etiam colligere licet verae sapientiae definitionem: nempe qua perfecti sistamur coram Deo: idque in Christo, non alibi. 29. In quam rem. Duabus circumstantiis auget gloriam sui apostolatus suaeque doctrinae. Primum studii sui mentionem facit: quod est argumentum difficultatis. Sunt enim ut plurimum praestantissima quae maxime sunt ardua. Alterum est firmius, quod Dei potentiam in suo ministerio relucere *) habent. Calvini opera, Vol. LII,