31:97 97 PSALMUS IX. 98 quod sibi arroget: tantum abest ut tolerabilis sit sacrilega eorum superbia, qui se ipsos efferendo gloriam eius, quantum in ipsis est obscurant. Narrabo omnia mirabilia. Confirmat hoc membro quod prius dixi, non de una tantum victoria aut liberatione verba fieri : quia sibi in genere meditanda proponit David quae Deus in eius gratiam miracula ediderat. Porro miracula appellat, non quaevis beneficia sibi divinitus praestita, sed liberationes illas magis insignes et memoratu dignas, in quibus coelestis potentiae specimen lucebat. Nam etsi Dominus bonorum omnium autor vult agnosci: quibusdam tamen donis clariores notas insculpit, quae sensus nostros alioqui torpentes melius expergefaciunt. Ergo perinde est ac si testetur David se non vulgari modo fuisse a Deo servatum, sed conspicuam illic fuisse Dei virtutem, quia manum suam supra communem et usitatum ordinem mirabiliter extulerit. 3. (Laetabor et exsultabo.) En quomodo sincere et absque fuco Deum celebrent fideles: nempe dum in se ipsis minime acquiescunt, nec eos inebriat stulta carnis confidentia, sed in Deo solo laetantur, quod nihil aliud est quam laetitiae materiam ex mera eius gratia petere, quoniam in ea consistat tota felicitas. Tenenda est enim antithesis inter gaudium quod ex se ipsis captant homines, et quod in Deo quaerunt. Ac quo melius exprimat David, se nihil sibi facere reliquum quod ipsum vana delectatione detineat vel occupet: exsultandi verbum addit, quo significat plenum laetitiae cumulum sibi m Deo omni ex parte constare, ut ne minima quidem gutta alibi quaerenda sit. Iam memoria quoque repetere convenit quod supra attigimus, Davidem priora gratiae Dei documenta sibi proponere, ut alacrius sua ad Deum vota concipiat: nam qui -precationis suae exordio sibi laetitiae materiam in Deo suppetere affirmat, optima fiducia se praemunit. 4. (Dum vertuntur.) His verbis causam reddit, cur Dei laudes suscipiat, canendas : quia scilicet se toties victorem non propria nec militum suorum virtute, sed gratuito Dei favore fuisse agnoscat. Priore membro historice narrat, hostes fuisse prostratos vel in fugam compulsos: postea ex fidei sensu adiungit hoc non accidisse humanitus vel fortuito, sed quia Deus contra ipsos in acie steterit. Prudenter ergo David, quum hostes suos terga dare conspiceret, mentis oculos ad Deum extulit, ut sentiret non aliunde quam ex abscondito eius auxilio victoriam sibi manare. Et certe ipse unus est qui spiritu consilii regit simplices, rursumque astutos dementat, stuporeque percutit: qui mollibus et pavidis inspirat fortitudinem, audacissimos vero quosque metu percellit: qui infirmos instruit novo robore, robustos vero debilitat: qui manus imbelles Calvini opera. Vol. XXXI.