23:97 97 COMMENTARIUS IN GENESIN. 98 dius est, quod multi ex Iudaeis sententiam hanc mutilant: et in hoo membro anoouamjaw fingunt, post quam aliquid subaudiendum sit: deinde novam sententiam inchoant: Septuplum punietur, quam referri volunt ad Cain: quanquam necdum inter eos de sensu convenit. Quidam nugantur de Lamech , ut paulo post dicemus. Alii exponunt de diluvio, quod incidit in septimam generationem. Id vero frivolum est: quum minime fuerit privata unius familiae, sed communis generis humani ultio. Verum haec sententia uno contextu legi debet: Propterea septuplum punietur quisquis occiderit Cain. Et particula causalis ph Deo indicat fore curae ne quisquam adeo facile in caedem prorumpat: non quod in gratiam homicidae privilegium statuerit Deus, vel exaudierit eius votum: sed quia posteris consultum esse voluit, in humani generis conservationem. Prodigiose violatus fuerat naturae ordo: quid postea futurum erat, crescente hominum malitia et audacia, nisi violenta manu cohibitus fuisset aliorum furor? Scimus enim quam pestilens et mortiferum venenum propinet in malis exemplis Satan, nisi protinus adhibeatur remedium. Pronunciat ergo Dominus, si qui imitabuntur Cain, non solum minime fore excusabiles eius exemplo, sed gravius plectendos: quia in eius persona agnoscere debeant quam detestabile sit scelus coram Deo. Quare multum falluntur qui mitigari putant iram Dei peccandi consuetudine, quae inde magis inflammatur. Posuit itaque Deus signum. Nuper dixi nihil concessum fuisse in eius favorem, sed ut crudelitati et iniustae violentiae in posterum obviam iretur. Ideo nunc dicit Moses signum fuisse positum in Cain, quod omnibus terrorem incuteret: quia tanquam in speculo cernere licuit, ti emendum esse Dei iudicium contra homines sanguinarios. Quale autem signum fuerit, quia non exprimit scriptura, divinarunt interpretes, corpus eius fuisse tremulum. Nobis sufficiat visibile aliquod symbolum exstitisse, quod nocendi libidinem et audaciam in spectatoribus reprimeret. 16. Et egressus a facie Domini, Dicitur Cain egressus a conspectu Dei, quia quum hactenus egisset in terra quasi in Dei hospitio, nunc tanquam exsul, procul amotus a Dei conspectu, oberrat extra eius praesidium. Vel certe (quod non minus probabile est) intelligit Moses stetisse illum ad tribunal iudicis, donec foret damnatus. Nunc vero postquam cessavit Deus cum ipso loqui, excusso praesentiae eius sensu, alio se proripere, et novam habitationem quaerere, ubi Dei oculos fugiat. Terra Nod nomen haud dubie a suo inquilino sortita est. Quod locatur ad orientem paradisi, hinc colligere licet verum esse quod prius diximus, certum locum amoenitate, et uberrima Calvini opera. Vol. XXIII.