44:96 nisi ubi freti eius promissionibus speramus felicem successum. Si enim tantum Deus nos ad opus vocaret, interea spes nostra penderet dubia, certe concideret omne studium. Non possumus ergo operam nostram Deo impendere, nisi nos promissionibus fulciat et instruat. Deinde videmus non satis esse ubi semel loquutus est Deus, et nos amplexi sumus eius verbum, nisi iterum atque iterum nos sollicitet : quia maximus etiam quisque ardor frigescit, ubi non adduntur novi stimuli. Iterum autem propheta suam vocationem hic illustrat, dicit enim se fuisse loquutum in legatione Iehovae: quia legatus erat ipsius. Nam *]X^D nuncium significat Hebraeis. Quia autem angeli vocantur D^DiOD, ideo putarunt quidam stulti homines Haggaeum fuisse unum ex coelestibus angelis, indutum hominis figura. Sed illa fuit nimis frivola imaginatio. Scimus enim sacerdotes hoc titulo ornari apud Malachiam secundo capite, et in aliis etiam plerisque locis Deus profphetas suos vocat nuncios vel legatos. Non dubium igitur est quin testari simpliciter voluerit Haggaeus se nihil temere protulisse in medium, sed fuisse fidum dispensatorem : quia sciebat se a Deo missum esse: et poterat etiam iure testari, ut reverentiam sibi acquireret, profectum a coelo esse suum sermonem. Dicit erga, Loquutus est Haggaeus nuntius Iehovae in legatione Dei, hoc est, loquutus est pro iure suae vocationis, non ut privatus homo, sed qui velut e sublimi praeciperet, possetque cogere in ordinem totum populum, quia neque summo sacerdoti, neque duci populi Zerubbabel cedebat. Nam in hac parte erat illis superior, quum legationem obiret a Deo sibi iniunctam. Nunc ergo tenemus prophetae consilium. Et hinc etiam colligimus, nihil esse dignitatis quod nos eximat a communi subiectione, ubi sermo Dei ad nos dirigitur. Certe Iehosuah summus sacerdos erat superior aliis omnibus, quoad doctrinam: erat etiam pracipuus angelus vel legatus Dei exercituum: et tamen non recusat se subiicere prophetae Dei, quia intelligit specialiter hoc munere instructum esse divinitus. Idem etiam sequitur Zerubbabel, qui tamen dux erat populi. Ergo sciamus hac lege praedicari Dei verbum, ut nulla vel praestantia honoris, vel dignitas nos ab eius exceptione quasi aliquo privilegio eximat. Tandem adiungit propheta, ideo populum alacriter properasse ad opus, quia Deus animos omnibus illis dedit. Nuper loquutus est de profectu suae doctrinae: sed nunc exprimit non ita penetrasse vocem suam in omnium animos quasi per se fuerit efficax: sed coniunctum fuisse arcanum spiritus instinctum. Et hic locus insignis est: quia utrumque membrum complectitur propheta, quod scilicet Deus non patitur verbum suum esse inutile et infructuosum: interea tamen hoc non provenire ex hominum industria, sed ex arcana