19:96 3599. BEZA CALVINO. Pro tempore Lutetiae et Sangermani diutius remanebit si quidem Genevenses id concedant Interea conventus celeberrimi habentur, nimia sane fiducia et audacia. (Ex autographo Cod. Genev. 117, fol. 44. Reperies porro in Cod. 119, fol. 101, in Cod. Bpp. Bern. VI. p. 953, et ap. Simlerum Vol. 102. Edidit Baum II. App. 120.) A Monsr. Monsr. Despeville a Villefranche. S. Nihil hic accidit novi ex quo ad te scripsi. Nemorsus vel alicubi latet vel fuga sibi consuluit. *) Quid iis sit futurum qui abusi sunt ipsius stultitia, nondum resciri potest. Sed Deum spero paulatim eos ad iudicium per trac turum, quanquam id fortassis tardius fiet, quam optandum esset, quoniam mirae sunt illorum fraudes, et in tanta consciorum multitudine plurima metuuntur. Summa coniurationis erat: abducto maiore regis fratre urbem occupare, impetum in nos facere, denique et domesticis et externis armis omnia perturbare. Dominus qui in ipso articulo ista iam maxima ex parte patefecit, caetera, ut speramus, perficiet. Pridie Calendas Novembris solenni epulo celebravimus Condensis soteria, quod eo die superiore anno captus, nunc in oculis adversariorum vivat et Deo vivo serviat. Mitto ad te exemplar literarum, quas tandem impetravimus. 2) Utinam nostri sese saltem ad duos menses contineant. Nam ex eo conventu qui tum futurus est, maiora etiam et certiora spero. Parisienses iam non possunt affluentium turbam continere, adeo ut pro ducentis interdum sex millia conveniant.3) Ego, etsi gaudeo propagari Dei rege t a r d e n t e e x h o r t a t i o n . . . . e t y l a i s s a pour m i n i s t r e A y - nard Pichon. . Appulit Vapinci d. 15. Nov. 3599.1) Latebat ap. Guisium in Nanteuil {Languet II. 156) cf. omnino N. 3594 not. ult. 2) Vide ibid. 3) Languet IL 155. d. d. 10. Nov.: Calendis huius mensis nostri primum prodierunt in publicum, et sunt concionati et sacramenta administrarunt. Non quidem hoc fuit plane permissum a rege, ne edicta de ea re facta rescindi viderentur, sed tamen erat ex aula significatum, si convenirent non plures quam ducenti regem hoc toleraturum. Convenimus igitur, non CC aut CCC sed duo, tria, et interdum novem aut decem millia. Hodie vero existimo non pauciores quindecim millibus interfuisse concioni . . . . . Conventus fiunt extra urbem, et diebus profestis tantum ad vitandas seditiones: quod si diebus festis fierent concurreret infinita multitudo opificum et aliorum tenuiorum hominum. Quum convenimus, recipiuntur mulieres in medium. Ipsas mulieres undique cingunt viri pedites qui ipsi cinguntur ab equitibus. Dum habetur