50:95 95 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 96 ante coepisset, ita et consummaret erga vos hanc quoque gratiam. 7. Verum quemadmodum ubique abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni diligentia, et ea, quae ex vobis erga nos est, caritate: facite ut in hac quoque beneficentia abundetis. Quoniam, si qua offensio mansisset in Corinthiis ex superioris epistolae severitate contracta, impedimento esse poterat quominus valeret apud eos ipsius Pauli autoritas: hactenus reconciliandis sibi eorum animis incubuit. Nunc purgata omni offensione, et recuperata ministerii sui gratia, commendat illis fratres Ierosolymitanos, ut illorum egestati subveniant. Hoc non magno profectu tentasset ab initio epistolae: ergo prudenter distulit quousque eorum animos praeparasset. Nihil itaque hoc et proximo capite agit aliud quam quod hortatur Corinthios ut strenui sint ac diligentes in colligendis eleemosynis, quae Ierosolymam deferantur ad sublevandam fratrum inopiam. Premebat enim eos magna fames, ut vitam tolerare vix possent, nisi adiuti ab aliis ecclesiis. Hanc rem commendaverant Paulo apostoli: et sibi curae fore promiserat. Et iam curaverat ex parte, sicuti vidimus priore epistola: nunc tamen rursum urget. 1. Certiores vos facio. Laudat Macedones, sed in hunc finem ut eorum exemplo Corinthios exstimulet: tametsi id non exprimit. Neque enim commendatione opus habebant illi, sed his opus erat aliquo stimulo. Et quo magis incitet Corinthios ad aemulationem, hoc gratiae Dei deputat, quod tam prompti fuerint Macedones ad opitulandum fratribus. Tametsi enim virtutem esse laude dignam fatentur omnes, egenis succurrere: non tamen in lucro ducunt, neque habent pro Dei gratia: quin potius iudicant, tantundem ex suo detrahi ac perire. Paulus autem testatur hoc gratiae Dei acceptum ferri debere, quum fratribus subvenimus: et id non vulgaris boni loco expetendum. Caeterum duplicem gratiam commemorat, quae fuerit collata Macedonibus. Prior est, quod afflictiones pertulerint placide et hilaribus animis: altera est, quod ex sua tenuitate non secus atque ex abundantia aliquid sumpserint fratribus erogandum. Horum utrumque opus esse Domini, iure affirmat Paulus. Deficiunt enim statim quicunque non sustinentur a spiritu Dei, qui autor est omnis consolationis: et diffidentia radicitus in nobis haeret, quae nos arcet ab omnibus caritatis officiis, donec eiusdem spiritus gratia corrigatur. 2. In multa probatione. Hoc est, quum rebus adversis examinarentur, non desierunt tamen in Domino gaudere. Imo superior fuit hic affectus, ut tristitiam absorberet. Oportuit enim laxari suis angustiis Macedonum animos, ut liberaliter fratribus succurrerent, qui alioqui restricti fuissent Gaudium