31:95 95 PSALMUS IX. 96 est ingenio, qui si aperiat oculos, non videat mirabili Dei providentia fieri ut equi et boves hominibus sua obsequia praebeant: ut ad eosdem vestiendos lanam producant oves, ut iisdem alimentum ex propria carne omne genus animalia suppeditent. Quo magis visibile est dominii huius documentum, quoties vel cibo vescimur, vel fruimur reliquis commodis, divinae gratiae sensu nos magis decet affici. Non ergo simpliciter intelligit David, omnibus Dei operibus praefectum esse hominem, quia se lana et pellibus vestiat, quia animalium carne vescatur quia eorum laborem ad sua commoda applicet: sed tantum demonstrat in hoc spectaculo dominium illud quo ipsum Deus ornavit. Huc autem spectat summa, Deum in homine creando specimen immensae erga eum gratiae et plus quam paterni amoris edidisse, quod merito nos omnes reddere debeat attonitos. Iam quamvis hominis defectione conditio illa fere pessum ierit, manere tamen adhuc quasdam illius divinae liberalitatis reliquias, quae ad creandam nobis admirationem sufficiant. Sed quia in hac lugubri dissipatione non amplius refulget legitimus ille naturae ordo, fideles tamen, quos Deus sub Christo capite ad se colligit, residua bonorum, quibus in Adam spoliati fuerant, parte sic potiri, ut ampla illis admirationis materia suppetat, quod tam benigne ab eo tractentur. Etsi autem David tantum in temporalibus Dei beneficiis subsidit, nostrum tamen est altius progredi, et inaestimabiles coelestis regni thesauros, quos in Christo explicuit, et quaecunque ad spiritualem vitam pertinent dona, reputare, ut haec consideratio corda nostra ad pietatis studium accendat, nec torpere nos sinat in celebrandis eius laudibus. PSALMUS IX. ARG. David postquam recensuit superiores quas adeptus erat victorias, ac iu eorum successu Dei gratiam et virtutem magnifice extulit: nunc denuo surgentibus novis hostibus et periculis, implorat eiusdem Dei fidem quem liberatorem erat expertus, eorumque superbiam prosterni optat. 1. Praefecto Almufh Laben, canticum Davidis. Inscriptio haec varie exponitur. Nonnulli enim transferunt: Super morte Laben: et hunc praecipuum aliquem ex ducibus hostium fuisse volunt. Alii malunt, fictitium fuisse nomen: putantque in hoc Psalmo notari Goliath. Alii musicum fuisse instrumentum docent. Mihi vero rectius, vel saltem (ut in re obscura) magis probabile videtur, initium fuisse celebris carminis, ad cuius