19:95 95 EPISTOLAE 3598.3600 96 3598. FARELLUS MINISTRIS NEOCOMENSIBUS. Ex itinere in patriam. Agitat quaestionem quo pacto Matisconensibus satisfieri possit citra damnum aliarum ecclesiarum. (Legitur in eadem scheda scripta ac N. 3591 sine inscriptione. Ex quo collegeris fortasse, Neocomenses Farello epistolam Calvini iam profecto misisse, ipsumque eadem charta usum responsionem iis mittendam hic adumbrasse. Edita est ad calcem Opusculi Farelliani : Du vray usage de la croix a Fickio a. 1865 recusi p. 304.) S. Habui obvium optimum fratrem 1) cum eo quem mittit ecclesia summe flagitans fratrem sibi dari: contulimus paucis de iis quae fusius audietis. Precibus valde est opus, ne quas nobis concredidit Dominus ecclesias desolemus. Sorelus quam sit nobis necessarius nostis. Hoc fratre quomodo carere possumus? Nec minus curandum est, ne in Deum et ecclesias tales ac tantas peccemus, si progressum evangelii et qui palam est fructum remoremur ita si mordicus nostra retineamus. Mature nic omnia sunt dispicienda ut secundum Deum fiajit omnia. Quod ad me attinet, admiror ea quae Dominus proponit per hos, 2) quum omnes dissuadeant transitum per Oameracum ob ducem tam infensum, ut dicunt, mihi, et montium asperitatem et rigorem hiemis qui apud nostros durior est. Hic ecclesiae nomine offert ut via commodiore, licet longior sit, possim ad nostros tandem deduci: ubi aliquamdiu apud eos haeserim. Multum me movet cum persuasione fratris Calvini consilium.3) Sed hic nihil praeter vestrum consensum volo agere. Si vobis probatur ut consilio fratrum qui Genevae docent agam, indicate, et praefectum salutatum horum conscium facite et eos quos oportet, ne levitatis arguamur, sed pateat nos in sancto perseverare proposito de sequendo Genevensium consilio, quum norint quid Gallicis ecclesiis expediat. Valete fratres. Christus Iesus suo vos plene spiritu dirigat, vos servet et ecclesias omnes vestris et ecclesiarum precibus adiuvari opto. Ex diversorio Sarrano4) Calen. Novemb. 1561.*) Vester Farellus. 3598.1) Nomen praebet editio supra ladata: Rychele. 2) In ea vocatione Matisconensium videt providentiae divinae monitum ne per Sabaudiam Vapincum petat, sed iter per Burgundiam praeferat. 3) Videbis quid ecclesiae vestrae conditio ferat, dicentis. 4) Cogitabamus de La Sarra, inter Orbam et Cossonex. Libellus a Fickio editus Serrieres prope Neocomum indicat. 5) Hist eccl I. 891; Farel allant de Neufchastel a Gap ville de sa naissance et passant par Grenoble y fit une vive