52:94 fructuosae sint passiones suae, neque paucis duntaxat, sed toti ecclesiae. Prius dixerat pro Colossensibus se pati. Nunc amplius asserit, fructum ad totam ecclesiam pervenire. De quo fructu dictum est ad Philippenses capite 1, 12. Quid hac expositione clarius minusque coactum, et magis simplex? Paulum ideo in persequutione laetum esse, quia reputet, quod alibi scribit (2. Corin. 4, 10), circumferendam esse mortificationem Christi in corpore nostro, ut vita eius manifestetur in nobis. Item ad Timotheum (2. Tim. 2, l l ) : Si compatimur, etiam simul regnaturos: si comtnorimur, etiam simul victuros: felicem igitur et gloriosum exitum fore. Deinde non recusandam esse conditionem quam ecclesiae suae ordinavit Deus, ut membra Christi congruentem cum suo capite symmetriam habeant. Tertio, libenter perferandas esse afflictiones, quae utiles sint piis omnibus, et totius ecclesiae salutem promoveant, evangelii doctrinam illustrando. Atqui his omnibus posthabitis et neglectis, novum commentum excuderunt papistae, quo suas indulgentias probarent. Indulgentias vocant poenarum remissionem, quae nobis fit per martyrum merita. Nam quum gratuitam peccatorum remissionem negent, sed redimi fingant operibus satisfactoriis: ubi satisfactiones iustam mensuram non implent, advocant in subsidium martyrum sanguinem, ut coram Dei iudicio ad expiationem valeat cum Christi sanguine. Atque hanc misturam thesaurum vocant ecclesiae: cuius claves postea quibus visum est committunt. Nec eos pudet in tam exsecrabilis blasphemiae suffragationem torquere praesentem locum. Quasi Paulus hic asserat passiones suas expiandis hominum peccatis valere. Urgent vocem 6axsp^jJLaxa, quasi Paulus neget sufficere quae passus est Christus ad redemptionem hominum. Nemo autem non videt Paulum ita loqui, quia oporteat per afflictiones piorum adduci corpus ecclesiae ad suam perfectionem, dum membra capiti suo configurantur. Ac timerem calumniae suspicionem in recitandis talibus portentis, nisi eorum libri testes essent, nihil me illis falso imputare. Urgent etiam quod dicit Paulus se pro ecclesia pati. Mirum est, argutum hunc sensum nemini veterum in mentem venisse. Omnes enim nobiscum interpretantur, pro ecclesia pati sanctos, quia fidem ecclesiae confirmant. Papistae autem inde colligunt, sanctos esse redemptores, quia expiandis peccatis sanguinem fundant. Sed ut clarius perspiciant lectores eorum impudentiam: fateor tam martyres pro ecclesia passos esse quam Christum, sed diversis modis: quod Augustini verbis malo quam meis exprimere. Sic enim scribit tractatu in Iohann. 8, 4, Et si fratres pro fratribus morimur : nullius tamen sanguis martyris in peccatorum remissionem funditur: quod fecit Christus pro