50:94 illis sperare et bonam spem aliis dare. Haec sinceritas debuit illos permovere, ne quid ab eo profectum in malam partem acciperent. Interim hac occasione obiter iterum suam in reliquis omnibus negotiis fidem commendat. Ac si diceret: Vobis hactenus compertus fuit meus candor, ut veracem me omnibus in rebus ac minime vanum probaverint Gaudeo igitur me quoque veracem nunc fuisse, de vobis apud alios gloriando. 15. Viscera eius maiorem in modum. Quia sedes affectuum est in visceribus, ideo hoc nomine misericordia, dilectio et omnis pius affectus significatur. Sed emphatice exprimere voluit, quum ante diligeret Corinthios Titus, fuisse tunc vehementius accensum ad ipsos amandos, idque ex intimo cordis affectu. Porro his verbis Titum insinuat in amorem Corinthiorum: sicuti amari utile est Christi servos, quo magis prodesse queant. Simul animum addit illis ad bene pergendum, quo se bonis omnibus reddant amabiles. Cum timore et tremore. His duobus verbis reverentiam aliquando simpliciter significat: quod huic loco fortassis non male quadraret. Quamquam non displicet, tremorem nominatim positum, quod sibi male conscii reverebantur eius conspectum. Expavescunt quidem etiam qui sunt obstinati in suis sceleribus ad conspectum iudicis: sed voluntaria trepidatio, quae ex ingenuo pudore manat, signum est resipiscentiae. Utramvis expositionem eligas, docet hic locus, quae sit vera exceptio ministrorum Christi. Non lauta scilicet convivia, non sumptuosus apparatus, non blandae vel honorificae salutationes, non plausus theatrici probum fidumque pastorem oblectant: sed plenam gaudii satietatem capit quum ex ore illius reverenter excipitur salutis doctrina: quum sua illi autoritas constat in ecclesiae aedificationem: quum in eius disciplinam se tradit populus, ut eius ministerio sub Christi auspiciis regatur. Quale hic cernimus in Tito exemplum. In clausula tandem iterum confirmat quod prius dixit, se nunquam ita fuisse offensum, ut prorsus diffideret Co- CAPUT VIII. 1. Certiorem autem vos facio, fratres, de gratia Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae: 2. quoniam in multa probatione afflictionis exsuperavit gaudium ipsorum: et profunda illorum paupertas exundavit in divitias simplicitatis eorum. 3. Nam pro viribus {testor) atque etiam supra vires fuerunt voluntarii: 4. multa cum obtestatione rogantes nos ut grar Uam tt societatem ministerii susciperemus in sanctos. 5. Ac non quatenus speradamus: sed se ipsos dediderunt, primum Domino, deinde et nobis per voluntatem Dei: 6. ut adkortaremur Titum, ut quemadmodum