44:94 verba Iehovae. Quomodo? nempe inquit, Ad verba Chaggai prophetae, sicuti miserat ipsum Iehova Deus eorum. Poterat brevius dicere operam suam non caruisse profectu. Sed hoc circuitu sermonis utitur, ut confirmet magis suam vocationem: idque facit non absque consilio, quoniam longo tempore destiterat populus audire Dei prophetas, quum scilicet nulli tunc exstarent. Interea tamen nihil de se praedicat Haggaeus, quod non pertineat communiter ad omnes ecclesiae doctores. Scimus enim non ideo excitari divinitus homines qui loquantur, ut Deus ipse taceat. Quum ergo ministri doctrinae nihil Dei autoritati derogent, sequitur non nisi unum Deum audiendum esse. Ergo non est singulare elogium, quod ad unum hominem restringi debeat, quum dicitur per os Haggaei loquutus esse Deus: sed hoc modo declarat ipse Haggaeus se verum et legitimum Dei prophetam. Colligere igitur licet ex his verbis, non ideo regi externa verbi praedicatione ecclesiam, quasi Deus homines substituat in suum locum, atque ita se spoliet proprio officio: sed ut tantum per os ipsorum loquatur. Huc etiam pertinet ista loquutio, Audivit populus vocem Iehovae Dei sui, et verba Chaggai prophetae. Neque enim hic sermo Dei a prophetae verbis discernitur, quasi addiderit propheta quidquam de suo. Verba igitur haec quae sibi tribuit Haggaeus non commentus est ex proprio capite, ut ita corrumperet puram doctrinam, quae a Deo tradita fuerat: sed tantum distinguit inter Deum autorem doctrinae et ministrum, quemadmodum quum dicitur, Gladius Dei et Gedeonis : item Credidit populus Deo et Mosi servo eius: hic neque Mosi neque Gedeoni quidquam seorsum a Deo tribuitur, sed Deus ipse locatur m summo gradu : deinde adiungitur Moses, adiungitur etiam Gedeon. Et eodem sensu scribunt apostoli visum spiritui sancto esse, et sibi. Unde etiam clare apparet quam fatui et ridiculi sint papistae, quum inde colligunt licere hominibus addere sua commenta verbo Dei. Nam apostoli, inquiunt, non modo praetexunt autoritatem spiritus sancti, sed dicunt ita sibi etiam esse visum. Deus ergo non ita sibi vendicat omnia, quin relinquat aliquas partes suae ecclesiae: quasi vero apostoli aliud voluerint quam quod hic propheta noster, nempe se fideliter et per manus tradere quod a spiritu Dei acceperant. Haec igitur ratio loquendi diligenter notanda est, quum audimus vocem Dei fuisse reverenter exceptam a populo et verba Haggai : Quomodo ? sicuti miserat eum Deus, inquit: quasi diceret Deum auditum esse, quum per os hominis loquutus est. Et hoc etiam notatu dignum: quia multi fanatici homines iactant se reverentiam deferre verbo Domini, sed nolle fidem suam subiicere hominibus, quia etiam hoc esset praeposterum: et obtendunt hoo modo transferri ad creaturas quod proprium est Dei unius.