31:94 mines, et quanti eos fecerit, quum illis dominium contulit rerum omnium. Nam quum ipse nulla re indigeat, in illorum usus destinavit omnem coeli et terrae opulentiam. Rarus certe et incomparabilis honor, quod mortalis homo vice Dei in mundo tanquam suo iure dominatur: et quocunque flectat oculos, videt nihil sibi ad beatam vitam deesse. Porro quod primae ad Corinth. 15, 27 citatur hic locus, ubi de spirituali Christi regno agitur, si cui videtur ab hoc sensu nimis remotum: in promptu est responsio, nempe generale hoc esse, totum mundi ordinem ita esse compositum, ut hominum felicitati serviat. Quomodo id uni Christo proprie conveniat, iam ostendi paulo ante. Hoc videndum modo restat, quam longe pateat omnium subiectio. Certe si quid adversum est hominibus in coelo vel in terra, iam collapsa est illa ordinis integritas, unde sequitur humanum genus, postquam defectione Adae dissipatum est, non modo hac tam praeclara et honorifica sorte privatum esse, ac priori dominio non potiri: sed captivum teneri sub deformi pudendaque servitute. Quanquam autem Christus legitimus est coeli et terrae haeres, per quem recuperant fideles quod ipsis in Adam ablatum fuerat, non tamen adhuc re ipsa plenam imperii sui possessionem adiit. Unde colligit apostolus hoc solide completum non iri, donec abolita mors fuerit. Sic itaque ratiocinatur: Si Christo subiecta sunt omnia, nihil eius membris adversum esse debet. Atqui videmus mortis tyrannidem adhuc grassari. Sequitur ergo manere spem melioris status. Hoc autem ab illo quod dixi principio manat, naturaliter in hunc finem conditum esse mundum, ut ad felicitatem hominis spectent singulae eius partes tanquam ad suum scopum. Sic alibi probat, omnes nos ad Christi tribunal esse olim sistendos ultimo die, quia scriptum sit: Mihi flectetur omne genu. Subaudienda enim est minor propositio, multos adhuc superbe et contumaciter excutere iugum et minime ad genuflexionem esse propensos. 8. Oves et doves universos j atque etiam iumenta agresfia. 9. Volucres coelorum et pisces maris, quod perambulat semitas marium. 10. Iehova Domine noster, quam admirabile est nomen tuum in tota terra. Nondum penitus soluta videtur proxima quaestio, nam si expositive narrat hic propheta quomodo Deus omnia nobis subiecerit, talis subiectio ad praesentem terrenae vitae usum restringitur. Respondeo prophetam hic non omnia complecti, de quibus loquutus erat: sed exemplum in parte una duntaxat vel specie proferre, imo eam maxime partem elegit, quae rudibus quoque et crassis satis conspicua est. Nemo enim tam hebeti vel tardo