19:94 Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae fidelissimo pastori, domino suo colendo et fratri carissimo. S. D. Si nescis, Navarrus petivit sibi a Principibus Germanis viros aliquot doctos mitti.l) Certo autem scio Wirtembergensem misisse Beurlinuni, Palatinum Elect. Dillerum et Boquinum. De aliis an miserint et quos miserint nescio. Audio synodum Luneburgensem 2) damnasse Wittebergensem et in primis Peucerum. Quae superioribus diebus scripsi ad te de conatibus Lutheranorum et confessione Augustana Gallis obtrudenda, quotidie magis magisque confirmantur. Non male spero de Palatino Elect. et Hesso. De aliis varia referuntur. Rursus ergo vigilandum et orandum esse puto. Comitia JEthaetica3) sunt finita. Discesserunt summa cum indignatione legati. Oleum enim et operam perdiderunt. Rbaeti manent in religione constantes. Comitia Heremitana 4) inter Claronenses et 5 pagos sunt et ipsa finita. Oblata sunt rursus a 4 iudicibus quaedam pacis capita quae non possunt recipi a Claronensibus citra religionis verae perniciem. Arbitror itaque vel sententia iudicum iuridica causam terminandam, vel armis, quod absit, discutiendam. Principes aliquot in Germania coeperant conscribere militem, quem iam rursus dimittunt. Non perspicue quae causa fuerit rescire adhuc potuimus. D. Christophorum Trecium Polonum5) tibi, domine colende, commendo. Integer est et spes de eo maxima est. Amat te et colit. Hybernabit apud vos ut te audiat. Si hunc amaveris et studia eius iuveris universae Poloniae inservies. Amatur ab optimis ete. Vale, carissime frater, una cum symmystis et fratribus, D. Eoseto inprimis. Salutant te nostri omnes. Si quid ex Gallia habes communica. A postremis illis tuis nihil audivi. Tiguri 31. Octobris 1561. Bullingerus tuus. 3597.1) N. 3579. 3594. 2) De conventu Luneburgenst a stations Saxoniae inferioris convocato m. Iulio 1561, quo illi se Numburgensi opposuerunt, v. Salig. III. 763. 3) N. 3498. Buchat VI. 384 sq. 4) N. 3583. 5) N. 3394. 3404.