50:93 93 CAPUT Vii. 94 offensionem prosequutus fuerat, et autorem offendiculi castigari voluerat. Sed nunc quod nonnihil odiosum erat, supprimit. Perinde ac si diceret: Iam volo non in alium finem scriptum esse quidquid scripsi, nisi ut studium erga me vestrum perspiceret^: alia omnia nunc relinquamus. Alii sic exponunt, quod non habuerit rationem unius privati hominis, sed cogitaverit de communi omnium utilitate. Verum prior sensus magis est genuinus. Studium vestrum pro nobis. Quoniam haec passim recepta est lectio apud Graecos, non ausus sum prorsus delere. Quamvis adhuc in codice antiquo legatur 'fyjifov, et ex Chrysostomi commentariis appareat, latinam lectionem illius tempore Graecis quoque suisse usitatam : nempe, ut palam fieret apud vos nostrum studium pro vobis: hoc est, ut patefieret Corinthiis quam sollicitus esset pro ipsis Paulus. Altera tamen lectio, in quam nunc consentiunt magna ex parte graeci codices, nihilominus probabilis. Gratulatur enim Paulus Corinthiis, quod hoc demum experimento edocti fuerint quo essent erga eum affectu: ac si diceret: Vos ipsi nondum intelligebat quo essetis in me studio, donec in hac causa experti estis. Alii de particulari cuiusque affectu exponunt, hoc modo: ut inter vos patefieret quantum mihi deferret unusquisque: atque oblata hac occasione, singuli quid in animo ante fuisset occultum, proderent. Quoniam in eo non multum est momenti, liberum per me sit lectoribus, utrumvis eligere. Sed quia simul addit in conspectu Dei, mihi potius videtur hoc velle serio examine habito^ singulos, ac si in Dei conspectum venissent, melius quam antea sibi fuisse notos. 13. Consolationem accepimus. Totus in eo est Paulus ut Corinthiis persuadeat, sibi nihil esse potius eorum bono. Itaque eorum consolationem sibi communem fuisse dicit. Porro haec fuerat consolatio, quod agnita culpa non modo boni consulebant correctionem, sed laeti eam amplexabantur. Nam correctionis acerbitas facile dulcescit simul atque gustare incipimus quam nobis fuerit utilis. Quod addit se uberius gavisum esse super Titi consolatione, gratulationis est. Exhilaratus fuerat Titus, quod ipsos magis obsequentes et faciles deprehendisset quam credibile erat: imo quod comperisset subitam mutationem in melius. Unde colligitur^ procul ab adulatione abfuisse lenitatem Pauli, quia sic laetatus est eorum gaudio: ut praecipue tamen in resipiscentia acquieverit L 4. Quod si quid apud illum. Subindicat quam amico semper animo fuerit in Corinthios, quam sincere et humaniter de illis iudicaverit. Nam quo tempore videbantur indigni esse commendatione, multa de illis praeclara adhuc pollicebatur. Hoc sane insigne est specimen recti ac candidi pectoris, in faciem reprehendere quos ames: bene tamen de