19:93 93 1561 OCTOB. 94 officio continerent. Id quidem edicto publico cautum non est, sed epistolis s) quae ab arctiore consilio ad ipsos missae sunt. Heri igitur coepimus ita palam convenire infremente plebe atque etiam graviter minante. Observavit exitum nostrum ac turmatim nos in compitis exspectabat. Nihil tamen ausa, quoniam magna aderat nobilium multitudo, sed potissimum repressa est a praefecto rerum capitalium, qui obvios quosque antequam moverent fuste oaedebat. Ita metu incusso dilapsi sunt, ac nostris viam patefacerunt. Tantum verbis lacessebant nonnullos, qui a nobis moniti contumelias neglexerunt. Aderant etiam quidam e decurionibus civitatis quibus idem mandatum fuit. Ita placide res peracta est, maximaque spes allata, maiorem posthac nostris libertatem fore. Ego hic ab ipsis expetor. Sed Londinum, ut iam antea scripsi, mihi redeundum est, nec de me quidquam adhuc possum statuere. Rursum mihi instant Pictavienses.6) Animus quidem mihi est in tanta messorum penuria omnem operam adhibere ut ipsos iuvem. Sed impetrata prius libertate. Adhuc tamen incertus sum quibus me potissimum addicam, nec velim ea in re sequi consilium meum. Dominus te conservet, mi pater, tibique integram valetudinem reddat, ut quam diutissime tuis laboribus frui consiliisque tuis uti possimus. Fratres ot collegas atque etiam amicos omnes quam plurimum salvere cupio. Lutetiae ultima Octob. 1561. Tui observantissimus N. Gallasius. D. Martyr hinc discedens petiit a me ut te ipsius nomine perofficiose salutarem. 3597, BULLINGERUS CALVINO. Theologi Germani Lutetiam missi, scilicet Augustanae obtrudendae causa. Comitia Bhaetica et Heremitana inf acta re dissoluta. Trecius commendatur. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 129, olim Scrin. B. Epp. Tom. 30, fol. 415. - Simler. Vol. 102.) 5) N. 3594. 6) N. 3546.