9:92 quibus se Lutherus et similes tanto studio contendere ostendunt, quia sacramenta in nihilum redigi non sustineant, [pag. 107] ut nihil a theatricis vel profanis figuris differant. Meis autem verbis quid iuvatur Westphalus? quibus non abs re praefationem appinxit, ut hoc quasi veli obtentu fallaciam suam tegeret. Dixeram Oecolampadium et Zvinglium iustissima quidem causa fuisse adductos, imo coactos gravi necessitate, ut crassum errorem, qui pridem inoleverat, cum impia idololatria coniunctum refutarent: sed dum ad hoc unum agendum sunt intenti, partem alteram, ut in concertatione fieri solet, omisisse. Locum hunc suis carbonibus Westphalus denigrat, ac si dixerim contendisse ipsos de vacuis symbolis, nec cogitasse veritatem cum signis fuisse coniunctam. Haec ratio est cur veniam postulet, si meo contra me testimonio utitur. Quod de Luthero tantopere urget, omnibus qui substantialem carnis Christi praesentiam in coena negabant peraeque hostem fuisse, in medio relinquo. Quantum enim eius hominis praeiudicio me gravabit, quem norunt omnes in hac causa agenda plus aequo excanduisse? Quanquam privatim me adeo sibi esse hostem noluit, ut meae sententiae non ignarus, propria tamen manu gravatus non sit reverenter me salutare. *) Nam me Westphali improbitas huc usque ineptire cogit, ut verbum quo ille usus est, referam, [pag. 108] Quia vero salvum eius honorem cupio, malam eius fidem a Westphalo inconsiderate traduci mihi certe dolet. Quum Marpurgi dimidia conciliatio facta esset, ab eo conventu digressum affirmat eodem quo ante loco Oecolampadium et Zvinglium habuisse, quos illic fratrum loco sibi posthac fore sancte pollicitus fuerat. Nam quum utrinque interposita esset stipulatio, ut pacem ultro citroque colerent, vel Lutherum tunc fuisse mitigatum oportet, vel non sincere pactum esse praeter animi sententiam, quod in acta publica relatum fuit. Iam quasi meis testimoniis Westphalus adeptus sit quod volebat (sic enim gloriatur) plures ex diversis Zvinglii scriptis locos recitat: ex quibus demum colligit, si doctrina nostra obtineat, sacram coenam exinaniri. Praefatur autem ut in ore duorum testium causa consistat, eum se mihi addere socium, qui neutiquam sit aspernandus. Quanquam autem iusta nec difficilis esset Zvinglii defensio, monendi tamen sunt lectores, quam malitiose in hanc arenam producere me tentet. Publice ante 1) Alludit ad epistolam Lutheri anno 1539 ad Bucerum missam Argentoratum ubi tum temporis Calvinus degebat In ea versus finem sic scribit: Bene vale et salutabis D. Io. Sturmium et Io. Calvinum reverenter, quorum libellos cum singulari voluptate legi Vide Lutheri epp. ed. de Wette. V. 211. Calvini libellum quem commendat Vir summus Epistolam ad Sadoletum fuisse suspicamur.