50:92 praeoccupat, facit ut tali Dei admonitione iam non sit opus. Quaeritur autem, ad Paulumne, an ad Deum respicerent Corinthii, tam in hac vendicta quam in zelo, desiderio et reliquis. Respondeo haec omnia poenitentiam semper comitari. Terum interest, clam coram Deo quis peccaverit, an palam coram mundo. Cuius arcanum est peccatum, satis est si coram Deo ita sit affectus. Ubi autem manifestum est peccatum, requiritur etiam manifesta poenitentiae approbatio. Ita Corinthii, qui palam et cum gravi bonorum offendiculo deliquerant, poenitentiam suam testari necesse habebant his signis. Modis omnibus comprobastis vos puros esse in negotio. 12. Itaque si scripsi vobis, non eius causa qui laeserat, neque eius causa qui laesus fuerat, scripsi: sed ut palam fieret studium vestrum pro nobis apud vos in conspectu Dei. 13. Idcirco consolationem accepimus ex consolatione vestri. Quin uberius etiam gavisi sumus ob gaudium Titi, quod refocillatus sit eius spiritus ab omnibus vobis: 14 quod si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non fuerim pudefactus, sed ut omnia in veritate loquuti sumus vobis: ita et gloriatio nostra apud Titum veritas facta est. 15. Et viscera eius maiorem in modum erga vos affecta sunt: dum memoria repetit vestram omnium obedientiam: quemadmodum cum timore et tremore exceperitis eum. 16. Gaudeo quod vobis in omnibus confidam. Comprobastis vos puros. Vetus interpres legit: exhibuistis: Erasmus, commendastis. Tertium praetuli quod mihi videbatur melius quadrare, veris testimoniis declarasse Corinthios, se nequaquam participes esse criminis, cui affines esse videbantur propter dissimulationem. Testimonia porro qualia fuerint, iam videmus. Quamquam non prorsus eos excusat Paulus, sed extenuat eorum peccatum. Neque enim culpa penitus vacabat nimia tolerantia, qua usi fuerant: sed eos liberat a crimine consensus. Notandum est praeterea, non omnes ad unum liberari : sed ecclesiae corpus duntaxat. Credibile siquidem est, nonnullos fuisse conscios ac fautores. Sed quum omnes simul infamia laborarent: postea apparuit, nonnisi ad paucos culpam pertinere. 12. Itaque si scripsi. Facit quod solent qui reconciliationem quaerunt. Vult priora omnia sepulta esse, nihil amplius exprobrat, nihil reprehendit, de nulla re expostulat, denique omnium obliviscitur : quia contentus est sola eorum resipiscentia. Et sane hic rectus est modus, non ultra urgere peccatores, ubi ad poenitentiam adducti fuerint. Nam si adhuc eorum delicta reducimus in memoriam, malevolentia potius quam pio affectu, aut salutis eorum studio impelli certum est. Caeterum haec dicuntur a Paulo per concessionem: nam certe suam