5:92 de differentia inter regem et tyrannum breviter complexus est, longa verborum serie postea sit enarraturus, minus haec haberent gratiae, si aequali tractu pronunciata essent, in hunc modum: Nam et reges occidere solent, sed quoties ete. Nam et Dionysius maior] Dionysius maior non rex, sed tyrannus Syracusarum vulgo dicitur: et tamen multi qui reges appellati sunt, multo acerbius exercuerunt regnum, quam ipse tyrannidem. Hic igitur rex, illi verius tyranni, si ex suis operibus aestimentur. Neque tamen Dionysius ipse mansuetus per se aut moderatus fuit: quem etiam dirum atque exitialem terris futurum somnia portenderunt antequam nasceretur, ut refert Valerius. Et Macrobius inclementissimum aulae Siculae incubatorem vocat: qui submotis amicis, homines barbaros et ferocissimos in eorum locum substituit, quibus latera sua committeret. Verum quorundam saevitiae comparata eius crudelitas, paene speciem habet clementiae. Quo factum est ut duodequadraginta annorum dominationem peregerit, quum plerique reges fastigio 1) depulsi, aut exsilio aut morte male mulctati sint. Eo tempore floruit, quo Atheniensibus triginta tyranni impositi sunt: quo eodem fere tempore Romae creati sunt tribuni militum consulari potestate, anno post conditam urbem 347 ut censet Grellius. Nam Livius tradit fuisse annum 2) 310. Dionysium maiorem dicit propter filium, qui tyrannidem velut haereditariam a patre accepit. Postea per factionem expulsus, ludum literarium Corinthi pueris aperuit. Quoddam scilicet fortunae ludibrium, utramque expertus, adversam moderatius tulit, prospera intemperanter abusus est. Loquitur autem contra Vallae observationem, quum maiorem dicit potius quam superiorem : sicut Valerius lib. HI. : Felicior progenie sua superior Cato, a quo Porciae familiae principia manarunt. Idem: Cato vero superior saepenumero ab inimicis ad causae dictionem vocatus, nec ullo unquam crimine convictus ete. Et L. Syllam] Sylla quum plus quam tyrannice in caedes et latrocinia rueret, nunquam tyrannus [pag. 84] vocatas est. Dictatoris nomen retinuit, quem magistratum liberi populi sibi imponebant. Et tamen quis neget vere tyrannum fuisse, si tyrannus is est qui impotenter dominatur, qui caedibus suorum pascitur, qui praeter aequum et bonum violenter imperium exercet? Cui occidendi finem] Imo vero ne ipsa quidem modum imposuit. Multi enim quibus nihil erat cum Sylla rei, et qui civilibus factionibus abstinuerant, privatis inimicitiis sunt interempti, sub hoc praetextu, quod Mariani essent, quanquam se nunquam 1) Recentiores omnes male: fastidio. 2) Edd. 1597 ss.: anno.