23:92 dum ergo ne exemplo Cain, qui sibi male conscii sunt, ad contumaciam se confirment. Hoc enim est vere adversus Deum calcitrare, et resistere eius spiritui, dum eas cogitationes repellimus, quae nihil aliud sunt quam poenitentiae incitamenta. Atqui vitium est nimis commune, ad priora peccata tandem addere pervicaciam, ne Deo cedat qui peccatum, velit nolit, cogitur in animo suo sentire. Unde apparet quanta sit humani ingenii pravitas, quod convicti, et proprio sensu damnati, non tamen desinimus iudici nostro vel illudere, vel obstrepere. Prodigiosus est stupor, quod Cain tanto scelere perpetrato Dei obiurgationem ferociter repudiat, cuius tamen non poterat manum effugere. Sed idem omnibus quotidie impiis accidit, quorum nemo non affectat videri in captandis excusationibus subtilis. Nam tam flexuosis latebris involutum est cor humanum, ut facile sit impiis obstinatum Dei contemptum addere ad sua scelera: non quod ad repellendum Dei iudicium satis dura sit eorum contumacia (quantumvis enim abditi in profundos, quos dixi recessus occultis nihilominus cauteriis semper uruntur): sed quia caeca obstinatione callum sibi obducunt. Inde enim clare divini iudicii vis perspicitur: quae sic in ferreos sceleratorum animos penetrat, ut cogantur intus sui esse iudices: neque patitur eos delere quem extorsit culpae sensum, quin litura maneat, vel cauterii cicatrix. Quum se negat fuisse custodem vitae fratris, etsi ferociter insurgens violento impetu Dei iudicium repellere nititur, hoc tamen cavillo elapsum se putat, ne sibi de occiso fratre reddenda sit ratio, quia non habebat expressum custodiae mandatum. 10. Quid fecisti? sanguis fratris. Ostendit Moses quam nihil profecerit Cain tergiversando. Prius sciscitabatur Deus ubi esset frater: nunc pressius ipsum stringit, ut invito sceleris confessionem extorqueat. Nullis enim equuleis, nullis fidiculis vel tormentis quibuslibet tantum inest violentiae ad urgendos maleficos, quam fuit efficax istud divinae vocis fulmen ad feriendum Cain, ut confusus iaceret. Neque enim amplius inquirit Deus an fecerit: sed uno verbo, fecisse pronuncians, sceleris atrocitatem amplificat. Caeterum sub unius hominis persona docemur quam infelix eos maneat causae eventus, qui cum Deo litigando se expedire tentant. Neque enim longo circuitu inquisitionis opus habet ille cordium cognitor, sed verbo uno sic fulminat in suos reos, ut satis superque sit ad damnationem. Rhetores primum defensionis genus statuunt in negatione facti: ubi negari factum non potest, ad statum qualitatis confugiunt. Utroque praesidio depellitur Cain: nam et caedem ipsum patrasse Deus pronunciat, et simul definit quam nefarium sit scelus. Et eius exemplo monemur