19:92 continere non solum nostros Nemausenses, sed etiam vicinos omnes: Sed interea multis in locis et templa occupantur, et idola deiiciuntur sine nostro consilio. Ego omnia Domino committo, qui pro sua bona voluntate cuncta moderabitur. Vale optime ac diutissime cum fratribus et symmystis et amicis omnibus. Nemausi 31. Octobris 1561. Tuus Petrus Viretus. 3596. GALLASIUS CALVINO. Lutetiam venit maxime res domesticas curatum, et ab ecclesia retinetur, a Pictaviensi vocatur, sed Londinum rediturus est. De statu rerum obiter. (Ex autographo Cod. Genev. 112, fol. 204.) A Monsr. Monsr. Despeville. S. Quum omnia quae hic geruntur plene ex literis Bezae nostri *) intelligas, neque me ea repetere necesse sit, paucis tantum agam ne desim officio meo. Nudius tertius in hanc urbem veni cum D. Martyre,1*) qui se nunc recipit ad suos, tum ut ipsum comitarer, tum etiam ut convenirem propinquos et negotia mea curarem. 3) Negliguntur enim a meis qui sua curant, et plura mihi exhibentur quam crediderant Soror, quae mihi unica supererat, peste obiit cum duobus liberis. Faucherius vir eius ita se conclusit domi ut vix cuiquam ipsum convenire liceat. Dum ita de propinquis et rebus meis cogito ad alia vocor quibus libentius operam dedi et longe gratiora fuerunt. Kogant enim me fratres et ministri ut concionem habeam atque ipsos adiuvem ine undo ordini coetuum et concionum qui nuper institutus est. Nam post illam seditionem4) quam hic plebs adversum nostros movit qui extra urbem aggregati erant, concessum est ut intra urbem duceni in privatis locis posthac aggregari possent. Mandatum etiam magistratibus, ne quid afferretur ipsis incommodi, ut plebem in 3506. 1) N. 3594. 2) ibid. 3) Parisiensis erat et iam a. 1547 cum familia de patrimonio rem habebat, in qua causa usus fuerat Balduino advocato. {Biga resp. p. 153 cf. N. 941.) 4) N. 3574.