11:92 omnia valde expedita mihi forent, nescio qua tamen desuetudine oblitus sum artes regendae multitudinis. 4) Mihi hic cum paucis negotium est, et quorum pars maior me non tantum ut pastorem audit, sed ut praeceptorem observat. Dices me nimis esse delicatum, qui his blanditiis delibutus nullam asperiorem vocem nunc audire sustineam. Falleris vero si haec putas; sed quum paucis atque his nonnihil obsequentibus bene praeesse mihi arduum sentiam, ad tantam multitudinem continendam qui sufficerem? Quo autem consilio me revocent, vix audeo apud me aestimare: nam si sincero animo ducuntur, cur me potius quam eum 6) cuius ministerium non minus necessarium ad instaurandam ipsorum ecclesiam esset, quam principio ad eam fundandam fuit! Quid si me ideo vocant ut vicinis sint ludibrio, quod sint ab iis destituti, quorum subsidio freti nos ablegare ausi fuerant? Neque tamen ista omnia efficiunt, ne vocationi obtemperem. Nam quo magis ab illa provincia animus meus abhorret, co magis mihi sum suspectus. Itaque nec mihi de ea re deliberare permitto, et a nostris peto ne me in consultationem adhibeant: ac quo liberius sinceriusque statuant, magna ex parte istos cordis mei aestus dissimulo. Quid facerem? malo enim prorsus caecutire, ut me ab aliis regi patiar, quam lippitudini meae temere fidendo aberrare. Porro si te interrogem, quorum maximo arbitrio permittere me debeam: respondebis, nisi fallor, non alios esse ad consulendum mihi magis idoneos, quam Capitonem et Bucerum. Quid autem illi sentiant audisti ex ipsorum ore. Utinam diligenter fratribus exponas: ac illi nullo praeiudicio occupati, serio expendant. Summa haec sit. Nihil hic astute me agere coram Domino testor, nec rimas scrutari quibus effugiam. Siquidem ut Genevensi ecclesiae prospectum cupio, ita malim vitam centies exponere, quam eam deserendo prodere. Sed quoniam ad reditum animus non sponte inclinat, paratus sum eos sequi, quos mihi fidos ac tutos duces fore bona spes est. Caeterum non est quod ante finem conventus Wormatiensis laborent de me recipiendo: quando legatum nondum miserunt. Die Dominico habebitur hic publica supplicatio per omnia templa: Lunae solvemus. 6) Vos etiam sanctis precibus nos ad certamen hoc sustinendum adiuvate. Quid moliantur adversarii nostri palam est. Nempe, ut omnes Imperii ordines in nostram perniciem arment. Quibus autem artibus nos adoriri instituerint, incertum est. Quidquid tamen habent calliditatis in hac postrema 4) Ex ungue leonem. Argentorati pastor erat parvi gregis peregrinorum. Genevam non rediturus erat nisi reformator reipublicae. 5) scil. ipsum Farellum. 6) 25. Octobr.