52:91 91 EPIST. PAULI AD COLOSSENSES 92 spiritus sancti donationem, qua reformamur ad imaginem Dei. Et locus est observatione dignus, non conferri nobis gratuitam iustitiam in Christo, quin spiritu etiam regeneremur in oboedientiam iustitiae : quemadmodum alibi (1. Corin. 1, 30) docet, Christum nobis factum esse iustitiam et sanctificationem. Illud consequimur acceptatione gratuita: hoc autem dono spiritus sancti, dum novi homines efficimur. Utriusque autem gratiae individuus est nexus. Caeterum notemus sanctitatem hanc inchoatam esse in nobis duntaxat, et in dies progressus facere: sed non fore perfectam, donec Christus ad omnium instaurationem apparuerit. Nam perperam olim Coelestini et Pelagiani hoc loco abutebantur, ut excluderent gratiam remissionis peccatorum. Fingebant enim perfectionem in hoc mundo, quae Dei iudicio satisfaceret, ut supervacua esset misericordia. Paulus autem nequaquam hic docet quid in hoc mundo impleatur: sed quis finis sit vocationis nostrae, et quae bona nobis a Christo afferantur. 23. Si quidem permanetis. Hortatio ad perseverantiam, qua admonet irritum fore quidquid hactenus gratiae illis collatum erat, nisi maneant in sinceritate evangelii. Atque ita significat eos adhuc esse in profectu, nondum metam attigisse. Nam tunc insidiis pseudoapostolorum periclitabatur apud eos fidei stabilitas: graphice autem depingit fidei certitudinem, quum in ea iubet Colossenses fundatos esse ac stabiles. Neque enim similis est fides opinationi, quae variis motibus quatitur : sed habet firmam constantiam, quae omnibus inferorum machinis resistat. Itaque tota papalis theologia nunquam vel tenuem gustum verae fidei dabit: quae pro axiomate habet, semper esse dubitandum tam de praesenti statu gratiae, quam de finali perseverantia. Postea etiam relationem notat quae fidei est cum evangelio, quum dicit tunc fore stabiles in fide Colossenses si non labefactentur a spe evangelii: hoc est, quae per evangelium nobis affulget. Nam ubi evangelium, illic spes est salutis aeternae. Sed meminerimus, summam omnium in Christo contineri. Ideo hic fugere doctrinas omnes praecipit quae a Christo abducunt, ut alibi occupentur hominum mentes. Quod audistis. Quia evangelii nomen superbe etiam iactare solent pseudoapostoli qui Christum lacerant et conscindunt: et hoc usitatum Satanae artificium, falso evangelii praetextu conscientias turbare: ut confusa sit evangelii veritas: ideo nominatim Paulus asserit hoc genuinum, hoc indubium esse evangelium quod audierant Colossenses, ab Epaphra scilicet, ne aurem praeberent contrariis doctrinis. Addit praeterea confirmationem, illud ipsum esse quod per totum orbem praedicatum sit. Non vulgaris, inquam, est ista confirmatio, quum audiunt se habere universalem ecclesiam sibi consentientem : nec se aliud doctrinae genus sequi,