50:91 91 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 92 magis quam confidenter se excusat. Excusant etiam se hypocritae, imo superciliose defendunt: sed potius ut cum Deo litigent quam ut cum ipso redeant in gratiam. Ac si cui magis placeat excusationis nomen, non improbo: quia eodem redibit sensus, Corinthios ad se purgandum inductos fuisse, quum prius susque deque Pauli iudicium ducerent Imo indignationem. Hic etiam affectus comitatur sanctam tristitiam, ut peccator adversus sua vitia seque adeo ipsum excandescat: sicuti etiam quicunque recto zelo sunt praediti, quoties Deum offendi vident, excandescunt. Est autem affectus hic vehementior quam tristitia. Nam primus est gradus, ut nobis malum displiceat. Secundus, ut iracundia accensi nobis acriter instemus, ut seriam punctionem sentiant conscientiae. Quamquam hic accipi potest indignatio, qua excanduerant Corinthii adversus unius vel paucorum delicta, quibus ante indulserant. Ita poenitebat eos sui consensus vel suae dissimulationis. Timor est ex sensu iudicii divini, dum cogitat peccator: En reddenda tibi est ratio: et quid afferes coram tanto iudice? Tali enim cogitatione perculsus expavescit. Quia autem tanguntur simili pavore interdum etiam impii, subiungit desiderium: quem affectum magis voluntarium esse constat quam sit timor. Timemus enim saepe inviti, nunquam desideramus nisi sponte. Ergo ut Pauli monitu poenam horruerant : ita alacriter adspirabant ad correctionem. Sed quid per zelum intelligemus? non dubium quin voluerit gradatim augere. Plus ergo exprimit quam desiderium. Possumus autem intelligere quod certatim mutua aemulatione se incitabant. Sed hoc simplicius, quod quisque magno studii fervore contenderet ad poenitentiae approbationem. Ita zelus est contentio desiderii. Imo vindictam. Quod de indignatione diximus, etiam ad vindictam extendi debet. Nam cuius flagitii sua dissimulatione et indulgentia fuerant fautores, eius se postea severos vindices praestiterant. Tulerant aliquamdiu incestum: admoniti autem a Paulo, non tantum desierant ilii favere, sed rigidi fuerant censores in illo castigando. Haec erat vindicta. Caeterum quia peccata debemus ulcisci ubicunque sint, neque id modo, sed a nobis potissimum incipere : latius patet quod hic dicit apostolus: loquitur enim de signis poenitentiae. Hoc unum est insigne inter reliqua, dum peccata vendicando Dei iudicium quodammodo antevertimus. Quemadmodum alibi (1. Cor. l l , 31) docet: Si nos iudicaremus, non iudicaremur utique a Domino. Neque tamen hinc colligendum est, homines vendictam a se exigendo compensare poenas Deo debitas, ut ab eius manu se redimant. Sed ita res habet, quum Dei consilium sit, nos castigando, securitatem nobis excutere, ut de ira eius commonefacti caveamus nobis in posterum : quum spontaneam ultionem peccator ipse