5:91 DE CLEMENTIA Rex Mycenarum fuit. Veniet tyrannus. Hic quoties a Seneca usurpatur, accipiendum in malam partem. CAPUT XII. [pag. 82] Quid ergo? Non reges quoque occidere solent? Sed quoties id fieri publica utilitas persuadet: tyrannis saevitia cordi est. Tyrannus autem a rege distat factis, non nomine. Nam et Dionysius maior iure meritoque praeferri multis regibus potest. Et L. Syllam appellari tyrannum quid prohibet? cui occidendi finem fecit inopia hostium, descenderit licet e dictatura sua, et se togae reddiderit. Quis tamen unquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit, quam ille, qui septem millia civium romanorum contrucidari iussit? et quum in vicino 1) ad aedem Bellonae sedens exaudisset exclamationem tot millium sub gladio gementium , exterrito senatu, Hoc agamus, inquit P. G. seditiosi pauculi meo iussu occiduntur. Hic non est mentitus, pauci Syllae videbantur. Sed mox de Sylla consequemur quomodo hostibus irascendum sit. Utique si in hostile p omen cives, et ex eodem corpore abrupti transierint. Interim hoc quod dicebam, clementia efficit, ut magnum inter regem tyrannumque discrimen sit, uterque licet non minus armis valletur: sed alter arma habet, quibus in munimentum pacis utitur, alter ut magno timore magna odia compescat Nec illas ipsas manus quibus se commisit securus aspicit. Contrariis in contraria agitur. Nam ut invisus sit quia timetur timeri vvlt qitia invisus est. JEt illo exsecrabili versu, qui multos dedit praecipites, utitur: Oderint, dum metuant. Ignarus quanta rabies oriatur, ubi supra modum odia creverunt. Temperatus enim timor cohibet animos, assiduus vero et acer, et extrema admovens, in audaciam iacentes excitat, et omnia experiri suadet. Sic feras lineis et pinna conclusas contine, easdem a tergo eques telis incessat, tentabunt fugam per ipsa quae fugerant, proculcabuntque formidinem. Acerrima virtus est quam ultima necessitas extundit. JRelinquat oportet securi aliquid metus, multoque plus spei quam periculorum ostentet. Alioqui ubi quiescenti paria metuuntur, incurrere [pag 83] in pericula iuvat, et aliena anima abuti. Placido tranquilloque regi fida sunt auxilia sua, quibus ad communem salutem utatur. Gloriosusque miles (publicae enim securitati dare operam videtur) omnem laborem libens patitur, ut parentis custos. Ai illum acerbum et sanguinarium necesse est graventur stipatores sui. Quid ergo?] Interrogatio, quae dispositionem adiuvat et excitat auditorem. Quum enim ea quae 1) Ed. 1597: invicinio, quod vitium seqventes ita corr exerunt ut in vicinia scriberent