31:91 91 PSALMUS VIII. 92 niat. Itaque duos versus contexere necesse est. Rursum tamen Hebraicum illud *O, adversative exponi posset pro quamvis, hoc sensu : Tametsi in coelesti machina incomparabilis Dei maiestas refulget, ac merito in sui intuitu detinet hominum oculos: peculiari tamen modo gloriam eius in tam benigno, quo homines prosequitur, favore spectari, nec sensus hic male quadraret; sequi tamen libuit quod magis receptum erat. Caeterum ad notandum prophetae consilium attentos lectores esse convenit, nempe quod hac comparatione ingentem Dei bonitatem amplificat: quia mirum sit coeli creatorem, cuius tam sublimis gloria sursum nos in sui admirationem rapit, eousque descendere ut curam generis humani suscipere dignetur. Atque haec antithesis ex voce tyiJX colligitur, quia hominem a fragilitate potius quam virtute denominat. Videmus enim miseros homines in terra reptando vilissimis quibusque creaturis esse permistos, merito itaque despicere posset eos Deus nulloque loco ducere, si rationem haberet dignitatis. Ideo interrogative eorum sortem extenuat propheta, significans inde clarius perspici mirificam Dei bonitatem, quod tantus opifex, cuius refulget in coelis maiestas, calamitosum hoc et nullius pretii animal, summa gloria ornare, et innumeris opibus locupletare velit. Neque enim, si in animo erat liberalitatem suam exercere, necesse ei fuit ex pulvere et luto deligere homines, quos praeferret aliis omnibus creaturis: quia suppetebat in coelis materia. Ergo quisquis non stupescit ad hoc miraculum, plus quam ingratus et stupidus est : huc spectat quod coelos vocat Dei, et opera digitorum eius. Qui fit enim ut ab illa tam nobili et praeclara opificii sui parte egressus, ad nos vermiculos se demittat, nisi ut bonitatem suam magis illustret? Unde etiam colligimus nimis perperam Dei gratia eos abuti, qui ex sua praestantia superbiendi ansam arripiuut. Quasi vero aut eam adepti sint propria industria, aut merito eam possideant: ac non potius sua eos origo admoneat, abiectis alioqui et sordidis prorsusque indignis esse collatam. Ergo quidquid in nobis honorificum cernimus, ad gratuitum Dei favorem celebrandum sensus nostros excitet. In fine quarti versus, pro eo quod alii vertunt praeparare vel fundare, reddere visum est concinnare: videtur enim respicere propheta ad pulcherrimum ordinem quo Deus stellarum positum tam apte distinxit et cursum moderatur. Deum memorem esse hominis tantundem valet, ac paterno amore hominem complecti, tueri ac fovere sub fide sua: et providentiam suam ad eum usque extendere. *ipa quia omnes fere interpretes pro visitare accipiunt, nolui ab eis discedere, quum sensus optime congrueret. Quia tamen recordari interdum significat, et iteratio eiusdem sententiae sub diversis verbis frequenter in