50:90 acerba, utilitate tamen ipsa se expetendam facit. Quamquam posset tam salutis esse quam poenitentiae epithetum: sed mihi melius videtur congruere cum vocabulo poenitentiae: ac si diceret: eventu ipso nos doceri, ne gravis nobis debeat esse aut molestus dolor: ita quamvis in se poenitentia aliquid amari contineat, non poenitenda esse dicitur ob pretiosum et suavem, quem parit, fructum. Ad salutem. Videtur Paulus salutis causam facere poenitentiam : quod si verum esset, sequeretur, operibus nos iustificari. Respondeo, observandum esse quid hic tractet Paulus. Neque enim inquirit de causa salutis: sed tantum poenitentiam a fructu, quem producit, commendans, instar viae esse dicit, qua ad salutem pervenimus. Et merito : gratuito enim nos Christus vocat, sed ad poenitentiam : gratuito nobis remittit Deus peccata, sed nonnisi quum ipsis renuntiamus. Imo utrumque simul agit in nobis Deus, ut per poenitentiam renovati liberemur a peccatorum servitute: et fide iustificati a maledictione etiam peccatorum liberemur. Sunt igitur gratiae inseparabiles: et propter individuam coniunctionem, apte et proprie poenitentia introductio ad salutem dici potest. Sed hoc modo consequentia magis significatur quam causa. Non sunt hae argutiae ad effugiendum, sed vera et simplex solutio. Nam quum scriptura doceat nos remissionem peccatorum nunquam absque poenitentia consequi: simul tamen passim unam Dei misericordiam eius obtinendae causam statuit. l l . Quantum in vobis produxit studium? Non disputabo sintne haec, quae Paulus enumerat, poenitentiae effectus, an partes, an praeparationes: quia id totum necesse non est ad intelligendam Pauli mentem. Tantum enim Corinthiorum poenitentiam probat a signis vel annexis. Quamquam tristitiam secundum Deum facit omnium principium, ex quo nascantur, ut certe est. Nam ex quo nobis coepimus displicere, ad aliqua deinde incitamur. Quid significet studium, ex contrario licet intelligere: nam quamdiu abest peccati agnitio, iacemus somnolenti et socordes. Torpor ergo vel incuria, vel securitas, contrarium est huius studii, cuius meminit. Itaque studium nihil aliud est quam sollicita et strenua sedulitas corrigendi quod peccatum est, vitaeque in melius mutandae. Imo defensionem. Quia Erasmus satisfactionem transtulerat, imperiti, decepti vocis ambiguitate, traxerunt ad satisfactiones papisticas: quum Paulus omokoyiow nominet. Haec causa est cur defensionis verbum (quod vetus interpres posuerat) relinquere maluerim. Terum notandum est, genus defensionis hic indicari, quod deprecatione magis constet quam depulsione criminum. Quemadmodum filius, qui patri se purgatum cupit, non ingreditur in legitimam causae dictionem : sed culpam agnoscendo, suppliciter