5:90 constituti Ephori, [pag. 8 L] qui non permitterent vagari regiam libidinem. Vide Ciceronem in Officiis. Quod interest inter tyrannum et regem] Quidquid est differentiae, usus potius quam verbi etymon aut proprietas constituit. Tyrannus enim graecum est, derivatum a verbo neutro τυραννέω, quod illis imperare significat. Unde Isocrates in Εὐαγόρᾳ, τυραννικὸν dixit pro dominandi perito. Et Aristophanes in nubibus vocat ὑψιμέδοντα τῶν θε[ςν Ζῆνα τύραννον. Sophocles : Σοφοὶ τύραννοι τῶν σοφῶν συνουσίᾳ. Hoc et Servius testatur in septimo commentario Aeneidos cuius verba sunt: Apud Graecos tyranni et regis nulla discretio est, licet apud nos incubator, imperii tyrannus dicatur. His satis confutatus est error Verrii Flacci, qui scripsit tyrannos ab Hetruscis appellatos, qui et Tyrrheni a Tyrrheno Lydorum duce dicti sunt, quia gens illa crudelitatis nomine famata fuit. Itaque et autores latini hac dictione frequenter usi sunt in bonam partem. Vergelius Aeneidos quarto: Te propter Libycae gentes, Nomadumque tyranni Odere. Et in septimo: Pars mihi pacis erit, dextram tetigisse tyranni. Horatius III. Carminum: Qui Formiarum moenia dicitur Princeps, et innantem Maricae Littoribus tenuisse Lyrim Late tyrannus. Statius II. Thebaidos: Ne toties incerta ferant, nutentque gementes Imperia, et dubio pigeat parere tyranno. Vide Augustinum lib. II. et libro V. de Civitate Dei. Iam vero usus obtinuit tyrannum dici, qui contra suorum voluntatem dominatur, aut intemperanter exercet potestatem, ut sit nomen vitii. Et sic Graecis distinguuntur τύραννος καὶ βασιλεὺς, ut nobis rex et tyrannus. Ideo Solon scribit quodam carmine se horruisse nominis infamiam, quum tyrannidem ultro a civibus suis oblatam respueret. Aristoteles VIII. Ethicorum ponit tyrannidem regni transgressionem. Et Politicorum III.: Vocare consuevimus, quum unus ad communem utilitatem gubernat, regiam potestatem. Quum vero pauci gubernant, plures tamen uno, optimatium gubernationem. Quum autem multitudo ad communem utilitatem gubernat, fit respublica. Labuntur vero et transgrediuntur huiusmodi species, ex regia quidem gubernatione in tyrannidem, ex optimatibus in paucorum potentiam, ex republica in popularem statum. Sunt autem multae species tyrannidis, de quibus idem libro quinto disserit. Cicero in Topicis: Ex altero genere quod erat bipertitum, unum est de eodem, et de alio: ut si quaeratur quid intersit inter amicum et assentatorem, regem et tyrannum? Seneca in Agamemnone: