11:90 242 BEDROTUS MYCONIO. Nomina colloquutorum qui propediem Wormaciae convenient significat. (Ex autographo Archiv. Turic. Plut. VIII. vol. 40 (olim C 22), fol. 367 Initium tantum describimus, omissis quae ad nostra non pertinent.) S. Tuis inclusas obsecro Bernam quam primum poteris commode mitti cures. Ad 28. Octobris, ut nosti, Wormaciae convenient utriusque partis colloquutores. Nostri mittent Capitonem, Bucerum, Calvinum et Sturmium, cum legatis senatoribus Iacobo Sturm et Matthaeol) Pfarrer consule. Mittent et alii confoederati suos doctos. A Bavaris venient doctores quatuor sophistici, Eccius, Marstallerus, Kratoeius et Apelles. Caeterorum nomina ignoro.2) 16. Octobr. Tuus Bedrotus. 243. CALVINUS FAKELLO. Exponit causas quibus motus a se ut Genevam redeat impetrare non potest. Attamen et aliorum consilio aures non obturabit. Ante Wormaciense colloquium absolutum nihil de ea re decerni poterit (Ex Autographo Bibi. Genev. Cod. 106, fol. 48. . Edidit Beza Ed. Genev. p. 24, Laus. p. 50, Hanov. p. 55, Chouet p. 28, Amst. p. 13. . Gallice exstat ed. Col. p. 16. Anglice in edit. Edinb. I. p. 186. In editis plura occurrunt vitia.) Non dubito quin fratribus, quicunque me ad reditum per literas hortati sunt, 1) diligenter excusans, quod nihil cis responderim. Nosti enim eo biduo tanta animi perplexitate me aestuasse, ut vix dimidia ex parte apud me essem. Postea tamen ut tibi morem gererem, aliquid ad eos in commune scribere conatus sum: sed postea quum cogitarent 242. 1) sic, pro Matthia. 2) Dabunt Spalatini Annales p. 441. . Pfarrerus vir praestantissimus, septies Consul, saepissime legatus in comitiis Imperii, reformaiioms in urbe patria meriUssimus promotor. Cuius nomen misere depravatum (Pfafferinus) legitur in Corp. Iles. UL 1142; ibidem vero p 1219, sic scriptum ut ministrum verbi designare credideris: Matthias, Pfarrherr. Quod ad pontificios attinet, Eccium miserat dux Bavariae Gulielmus, Matthiam Krelzium {sic) dux Ludovicus, Archiepiscopi Iuvaviae vero Leonh. Mar st aller um Ingolstadiensem, Nic. Appel, Mospurgensem et Io. Wenzlerum, provincialem Minorum. 24B. 1) Plures scripsisse videntur quam quos modo legisti