8:9 9 DE SCANDALIS QUIBUS HODIE PLERIQUE ABSTERREATUR, NONNULLI ETIAM ALIENANTUR A PURA EVANGELII DOCTRINA. [pag. 5] Non abs re Dominus, postquam multis argumentis eum se esse comprobasset, qui venturus erat in piorum salutem, hanc tandem clausulam adiunxit: Beatus qui non fuerit offensus in me (Matth. 11, 6; Luc. 7, 23). Scilicet non tantum in evangelii sui professione multa noverat contineri, a quibus humanum ingenium penitus abhorreat: sed etiam exoritura mox, Satanae artificio, providebat omne genus obstacula, quae illam mundo vel exosam redderent, vel suspectam. Et sane impleri necesse est, quod de ipso pronunciavit spiritus sanctus, lapidem fore offensionis et petram scandali: non quia iustam ipse offensionis causam in se habeat, sicuti mox videbimus. Sed quid refert? Haec quidem illi quasi fatalis est conditio : 1) ut quoties se offert hominibus, in eum bona pars impingat. Hoc si quando alias usu venit, hodie innumeris prope exemplis verum esse experimur. Quo magis superiorem eius admonitionem subinde nos memoria repetere convenit, quo penitus animis nostris infixa haereat: ne impedimentis, quae Satan obiiciet, ab illo aversi, ista etiam quam suis promittit beatitudine privemur. At quam pauci sunt quibus hoc veniat in mentem? Contra vero, quam multi reperiuntur, qui scandalorum praetextu, aut evangelium non secus ac scopulum aliquem refugiunt: aut illud amplexi, facto etiam aliquo progressu, cursum deinde reflectunt? Itaque, quum nullum esset, meo iudicio, argumentum in quo tractando utilius locarem operam, non invitus hoc tractandum suscepi: [pag. 6] praesertim quum fidem in hac re meam bonis quibusdam viris obstrinxerim: qui flagitare quasi debitum, quod promisi, non desinunt. Citius fortassis fieri debuit : sed quum hactenus occupatum me tenuerint partim aliae scriptiones non minus 1) cela luy est coustumier.