55:9 9 CAPUT I. 1. Deus olim multifariam multisque modis loquutus patribus per prophetas, 2. Extremis hisce diebus loquutus est nobis per filium, quem constituit haeredem omnium, per quem etiam saecula condidit. 1. Deus olim, ete. Hoc exordium ad commendationem doctrinae Christi pertinet. Neque enim reverenter tantum excipiendam esse docet, sed in ea sola acquiescendum. Quo id melius intelligatur, notanda est singulorum membrorum antithesis. Primum, filium Dei prophetis opponit: deinde nos patribus: tertio variam ac multiplicem loquendi rationem, quam Deus apud patres tenuit, postremae revelationi, quae nobis per Christum allata est. Sed in hac diversitate unum tamen Deum nobis proponit: ne quis putet legem cum evangelio pugnare, vel alium esse huius, quam illius autorem. Itaque ut summam huius propositionis teneas, haec tibi figura pingenda est: Deus loquutus est Olim per prophetas: Nunc per filium. Tunc patribus: Nunc autem nobis. Tunc multifariam : Nunc ut in fioe temporum. Hoc iacto fundamento, consensus inter legem et evangelium statuitur: quia Deus qui semper est sui similis, et cuius sermo constans est, ac immobilis veritas, utrisque communiter est loquutus. Sed notandum est inter nos et patres discrimen: quia aliter olim apud eos sermonem temperavit quam hodie apud nos. Ao primum quidem apud illos prophetis usus est: nobis vero proprium filium legatum constituit. Conditio igitur nostra in hac parte iam potior est. Porro in ordine prophetarum censetur et Moses: ut sit unus ex eorum numero, qui filio sunt longe minores. In modo quoque revelationis excellimus. Nam visionum et reliqui regiminis diversitas, quae fuit sub veteri testamento, argumento erat, nondum statum esse, fixumque regimen, quale rebus optime compositis esse decet. Huc pertinet quod dicit, multifariam multisque modis. Eandem enim formam perpetuo usque in finem prosequutus esset Deus, si fuisset illa numeris omnibus absoluta. Sequitur ergo, varietatem fuisse