50:9 9 CAPUT I. 1. Paulus apostolus Iesu Christi, per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiae Dei quae est Corinthi^ cum sanctis omnibus qui sunt in tota Achaia: 2. Gratia vobis et pax a Deo patre nostro, et Domino Iesu Christo, 3. Benedictus Deus, et pater Domini nostri Iesu Christi, pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, 4. qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus consolari eos qui in omni tribulatione sunt, per consolationem qua consolatur nos Deus. 5. Quia sicuti abundant passiones Christi in nos: ita per Christum abundat etiam consolatio nostra. 1. Paulus apostolus. Cur se inscribat apostolum Christi, et cur honorem hunc consequutum se Dei voluntate addat, pete ex superiore epistola: ubi dictum est, non alios esse audiendos quam qui a Deo missi sunt et ex ore eius loquuntur. Ac proinde ad autoritatem alicui conciliandam duo requiri, vocationem, et fidem eius qui vocatus est, in exercendo munere: quorum utrumque sibi Paulus vendicat. Idem faciunt et pseudoapostoli: sed alienum titulum usurpando, apud filios Dei nihil proficiunt, quibus illorum impudentiam coaguere promptum est. Ideo non sufficit solum nomen, nisi adsit ipsa veritas: ut qui se, apostolum esse obtendit, talem etiam se opere praestet. Ecclesiae Dei cum sanctis omnibus. Notandum semper, ut ecclesiam agnoscat, ubi tanta erat malorum colluvies. Non enim quorundam vitia impediunt quominus ecclesia censeatur quae veras religionis tesseras habet. Sed quid sibi vult cum omnibus sanctis? an extra ecclesiam erant sancti illi? Respondeo, hanc particulam ad fideles referri, qui huc illuc per diversos provinciae angulos sparsi erant. Sicuti probabile est, turbulento illo tempore, quum ubique saevirent Christi hostes, multos fuisse dissipatos, quibus sanctos coetus colligere minime commodum erat. 3. Benedictus Deus. Incipit (quemadmodum dictum est) ab hac gratiarum actione, partim ut Dei bonitatem praedicet, partim ut animet Corinthios suo exemplo, ad persequutiones fortiter sustinendas: partim ut pia gloriatione se efferat adversus malignas