5:9 VITA SENECAE FIDELITER TRANSSCRIPTA EX BONIS AUTORIBUS, PER IO. CALVINUM. L. Annaeus l) Seneca equestri et provinciali loco natus, familiae suae nomen magis vitae integritate et severiore doctrina, quam gestis militaribus aut rerum civilium peritia illustiavit. Capta enim Corduba patria, iam patre orbus, Romam cum duobus fratribus Gallione et Mela migravit: ubi aliquantum temporis transegit non magna dignitate. Tandem sub imperium Caligulae coepit haberi inter praecipua eloquentiae decora. Ex eo magis ac magis inclarescere: ut nonnulli fuisse hanc causam Claudio existiment cur eum in insulam relegaret. Exsilium infracta animi aequitate tulit: matrem etiam Albinam casus sui moerore deiectam constanter consolatus est. Post ope Agrippinae restitutus, adscitus in ordinem senatorium et praetura functus, Domitium adhuc puerum, necdum adoptatum a Claudio, in disciplinam accepit: cuius studia et mores bona fide excoluit, donec iure adoptionis mortuo Claudio ad imperium assumeretur. Tum non dare speciem praecipientis, sed iuvenis consilia civiliter moderari: ut nihil fere pro imperio gereret Nero sine eius autoritate. Accedebat Burrus2) praefectus praetorio, vir militari virtute illustris et vitae morumque integer, in idem cum eo consentiens. Hi duo facile adolescentis ingenium sustinebant, ne statim in peius rueret. At vero mors illius, seu morbo, seu fraude Neronis interiit, valde infregit Senecae potentiam. Hic occasionem nacti, qui non desinebant malis artibus imperatoris indolem corrumpere, eius opes criminari supra civilem modum evectas, studia civium in eum conversa, hortorum amoenitatem., villarum magnificentiam. Quarum rerum invidiam apud Neronem deprecatus Seneca, commeatum etiam petiit, et ut fortunae suae splendorem, quem iam ferre non posset, opesque suas, quae sibi tantum odium 1) Ed. pr. AojQeus. 2) Ste ubique.