44:9 9 CAPUT I. 10 populi adhuc haerebat in suis superstitionibus, quum tamen purus legis cultus quasi postliminio revocatus esset a Iosia, ideo minatur propheta Deum vindicem fore huius ingratitudinis. Ergo quemadmodum proximo versu loquutus est de cultoribus Baal et sacrificiis, ita etiam nunc longius progreditur, quod scilicet Dominus vindictam exiget de toto populo, qui supplicat militiae coeli, vel sese inclinat coram militia coeli. Satis notum est passim ita vocari in scripturis stellas omnes, quibus gentes olim putarunt propter eximiam praestantiam aliquid subesse deitatis. Hinc factum est ut solem pro Deo colerent, lunam vocarent reginam coeli, et sese etiam addicerent reliquis astris. Non ergo tantum in cultu Baal peccabat populus sed magna erat superstitionum congeries: sicuti etiam accidere videmus quoties homines degenerant a sincera pietatis doctrina, sibi accersere hinc inde varia figmenta, ue nullus sit finis vel modus. Dicit autem ipsos coluisse stellas super tecta. Probabile est, quemadmodum interpretes admonent, locum sublimiorem electum fuisse: quia putarent se magis conspici a stellis, quo essent propiores. Nam ut crassi sunt homines, nunquam putant Deum sibi esse propitium, nisi aliquod signum exhibeat carnalis praesentiae. Denique semper Deum quaerunt pro affectu suo terreno. Ergo quum Iudaei putarent totidem esse deos quot erant in coelo stellae, non mirum est si adscenderint super tecta, ut essent quasi in conspectu deorum suorum, atque ita non luderent operam: quia superstitiosi homines nunquam putant suum studium curae esse Deo, nisi habeant prae oculis aliquod signum carnalis praesentiae, ut nuper diximus. Nunc ergo videmus quomodo hic versus cum proximo cohaereat: pronuntiat Deus se poenam sumpturum de omnibus idololatria. Quia autem colebant Iudaei Baal, praeposteram illam religionem damnavit initio propheta. Iam adiungit etiam alia figmenta, quibus sese perverse addixerant Iudaei. Colebant enim etiam omnes stellas, quod illis affingerent aliquam divinitatem. Sequitur postea, Omnes qui adorant) et iurant in rege suo, et iurant Iehovae. His verbis significat propheta Iudaeos non ita repudiasse legem Dei, quin iactarent se adhuc colere Deum illum qui ipsos adoptaverat: deinde a quo redempti fuerant: qui templum iusserat sibi erigi, et altare in monte Sion. Non ergo palam reiiciebant cultum veri Dei, sed finxerant sibi talem mixturam, ut adiungerent vero Deo sua idola: quemadmodum hodie videmus fieri in papatu. Videtur haec stultis hominibus iusta esse excusatio, quia retinent nomen Dei, et pleno ore iactant sibi esse unum Deum. Sed interea videmus ut commisceant multas Satanae fallacias: nam in papatu nullus est finis. Quisque enim sibi fabricat peculiarem cultum: deinde omnes simul coniungunt, et