43:9 9 CAPUT I. 10 non tantum in Syriis, sed in aliis etiam gentibus. Ergo nulla erat regio, in qua non exstaret testimonium longae tolerantiae Dei. Hinc sequitur mundum impie conqueri de nimio rigore, quum Deus vindictam sumit, quia semper exspectat dum iniquitas ad summum usque cumulum pervenerit, sicuti heri dictum est. Iam simul etiam hic nobis horribile spectaculum proponitur in tot gentibus. Si comparemus aetatem illam cum nostra, certe adhuc tunc vigebat maior integritas: hodie corruptelae omnes ita exundarunt, ut fuerit quasi aureum saeculum tempore Amos: et tamen audimus quid hic pronuntiet, nempe et populum Iehudah, et Israelitas, et reliquas omnes gentes fuisse quasi monstra, quum scilicet Deus nullam resipiscentiam exprimere posset. Neque enim frustra hic testatur se sumpturum poenas de malitia prorsus obstinata, quoniam non fuerint ad ipsum conversi, qui ad septenarium usque numerum progressi erant: hoc est, qui peccaverant sine modo et fine, quemadmodum dictum fuit. Hoc ergo etiam notandum est in verbis prophetae. Sed non possem nunc ulterius progredi. Exposuimus hesterna lectione quid intelligat propheta per tria et quatuor scelera Damasci : nempe obstinatam malitiam et incurabilem. Deus enim hic pronuntiat se satis diu tulisse scelera Damasci: sed nunc quodammodo se cogi ad ultimum rigorem, quoniam videat nullam spem esse correctionis. Sed posset videri absurdum quod sequitur. Continuo enim post subiicit propheta, Quod trituraverint serreis plaustris, vel serris, Galaad. Hic tantum commemorat unum scelus. Ubi igitur septem illa de quibus loquutus est? Solutio est facilis. Neque enim quum tria et quatuor scelera Damasci nominat, intelligit species scelerum diversas, sed potius illam pervicaciam, de qua diximus. Fuerant enim Deo rebelles usque ad extremum: et Deus vindictam suam suspenderat, donec palam constaret ipsos esse insanabiles. Ergo non fuit opus hic recenseri septem diversa scelera. Satis enim fuit Damascum, hoc est, regnum Syriae teneri convictum tantae obstinationis, ut constaret non potuisse remedium adhiberi eius sceleribus: quia tentaverat longo tempore patientiam Dei. Iam subiicit propheta, Emittam ignem in domum Chasael, qui comedet palatia Ben- Adad. Loquitur adhuc propheta de regno Syriae. Scimus tam Ben-Adad quam Chasael fuisse reges Syriae. Quanquam nimis crasse fallitur Hieronymus, qui putat Ben-Adad secundo loco poni, quasi fuerit successor Chasael. Sacra autem historia refert venisse Chasael ad Helisaeum, quum Ben-Adad in lecto decumberet. Miserat autem illum petendi responsi causa. Iam propheta declarat Chasael futurum regem Syriae, et id non sine lacrymis,