39:9 9 IN IEREMIAM. CAP. XXXII. 10 dine levitico. Scimus nihil proprium fuisse Levitis, et decimas fuisse illis datas in haereditatem. Sed debet hoc intelligi de agro suburbano: habebant enim suburbia, et quisque possidebat pratum aliquod. Non arabant neque metebant, neque etiam ipsis fas erat ex lege operam impendere agriculturae: sed pascebant illic sua pecora et pecudes, et tenuitas summae hoc satis ostendit. Quanti enim venditus fuit ager? septem siclis, et decem nummis argenteis. Videmus ergo non fuisse latifundium, sed duntaxat pratum horto simile: quia maius fuisset pretium, si fuissent aliquot agri iugera. Facilis igitur est haec solutio, nempe quod pratulum aliquod vendiderit Chanameel Ieremiae, sicuti quisque Levita habebat in suburbio pratum aliquod pascendis suis pecudibus vel armentis: quanquam non possidebant armenta singuli, sed habebat quisque vaccam unam aut duas. Sic ergo nomen agri debet accipi. Addit propheta se scripsisse librum, hoc est, tabulas venditionis. Nam 1DD vocant Hebraei non modo iustum volumen, sed quod vulgo dicimus instrumentum, et quas Latini vocant tabulas. Dicit ergo tabulas emptionis fuisse confectas: deinde adiungit fuisse obsignatas, non more nostro quum sigillum appenditur: sed fuisse clausas, ut tunc ferebat mos et usus. Addit etiam, ex ritu et ex statuto. Tandem adiungit alias etiam tabulas fuisse confectas, quae manebant apertae. Putant per librum apertum notari quod lingua nostra vocamus copiie: et ita obsignatae tabulae fuerunt repositae in arca, exemplar autem apertum potuit quotidie proferri. Etsi autem alludit propheta ad morem tunc receptum, non tamen dubito quin vaticinium hoc scripserit in tabulis clausis et apertis, ut qui tunc vivebant iam perciperent aliquid utilitatis ex doctrina: deinde ut etiam exemplar authenticum, vel ipsum archetypum maneret ad posteros, quemadmodum postea videbimus. Et certe voluit Deus non tantum erigere spem fidelium post completum tempus exsilii, ita ut haec prophetia iaceret inutilis per septuaginta annos, sed voluit iam tunc prodesse, ut esset illis fultura ad patientiam. Interea fuit etiam altera utilitas vaticinii, nempe ut Iudaei perfuncti exsiho inciperent bene sperare, et memores huius visionis statuerent Deum fore suum liberatorem, sicuti pollicitus fuerat. Haec igitur ratio est cur duplices tabulae confectae fuerint huius emptionis: tabulae obsignatae et tabulae apertae: quae apertae erant, habebant praesentem usum, ut alacrius pergerent in exsilium fideles, et placide subirent castigationem sibi divinitus impositam. Prophetia igitur iam tunc debuit omnibus esse aperta: deinde obsignata fuit, ut post annos septuaginta revocaret animos piorum et ostenderet illis spem liberationis promissae. Haec igitur ratio est, meo iudicio, cur propheta commemoret se scripsisse tabulas et obsignasse: