37:9 9 CAPUT XL. 10 pet. Nam quum porrigit manum, nihil nos abducere aut avertere potest. 5. (Et revelabitur.)' Significat magnificum fore hoc redemptionis opus, ita ut palam Dominus se autorem eius esse ostendat, maiestatemque suam ac potentiam conspicuam reddat. Eam quidem omnibus in locis ac rebus apertissime ostendit: sed potissimum in vindicanda ac liberanda ecclesia id se promittit facturum. Nec frustra, quia liberatio ecclesiae a suis exordiis usque ad Christi adventum incredibilis quaedam fuit orbis renovatio. Atque haec valde opportuna fuit admonitio, quum virtus Dei quam olim ex serere solitus fuerat prope exstincta foret, ut vix obscurae scintillae micarent, sicuti in Psalmo (74, 9) dicitur: Signa nostra non videmus etc. promitti novum et memorabile specimen, ex quo sentiant Deum, ubi ad tempus dissimulat, in promptu tamen habere varios auxiliandi modos. Miraculum deinde amplificat alia circumstantia, quia non in Iudaea modo, sed in exteris et longinquis regionibus celebre erit. Nam his verbis videbit omnis caro, significat nullas fore gentes quibus non liqueat populi reditum coeleste esse opus, nec Deum frustra per prophetam loquutum esse. Atque in eo perstringit hominum incredulitatem, qui nunquam acquiescunt promissionibus Dei, atque pro fabulis habent quidquid dicitur a prophetis, donec rem ipsam intuiti cogantur cedere. Simul hic docemur quae sit vera ratio corrigendae nostrae incredulitatis: nempe, si nos exerceamus in Dei promissionibus meditandis, et quaecunque earum documenta exhibet, fidem nostram confirment. Sic enim doctrinam ipsam cum experientia coniungere decet. Nam quia frigeret apud nos spectaculum operum Dei, praelucet verbi sui face: deinde ipso effectu veritatem obsignat. 6. (Vox dixit: clama.) Hic aliam vocem designat ab ea de qua prius loquutus est. Hactenus enim de prophetarum voce agebat, nunc vocem Dei ipsius intelligit prophetas clamare iubentis. Tametsi vero prophetarum vox sit etiam Dei, cuius organa sunt, (nec enim ex se ipsis loquuntur) tamen haec distinctio necessaria est, ut intelligamus quando iubeat Dominus, quando prophetae et ministri iussa ipsius exaequantur. Et concinna est inter duas voces comparatio, ut discamus non minus reverenter excipere quod afferunt prophetae, quam si tonaret Deus ipse e coelo: quia non loquuntur nisi ex eius ore, et quasi intermedii recitant quod suggessit. Porro haec praefatio de re maxime seria prophetam acturum esse admonet: quia etsi ubique testatur se fideliter de manu in manum tradere quod a Deo accepit: hic tamen quo plus sibi attentionis conciliet, narrat sibi expressa Dei voce praescriptam esse loquendi formulam. Huc pertinet clamandi verbum, ac si diceret mandatum hoc clara et sonora voce