32:9 9 PSALMUS XCII. 10 salutis eorum cursu, triumphandi materiam suppeditat. Quod autem de longitudine dierum ultimo versu promittit, videtur absurdum esse, quia ut plurimum contingit fideles celerius e mundo migrare. Sed hic repetere convenit quod alibi diximus, Dei benedictiones quae ad hanc caducam vitam spectant, non esse perpetuas, neque aequali tenore fluere. Quamvis enim gustum amoris sui praebeat in opibus vel aliis commodis, non tamen sequitur, odio illi esse pauperes : quamvis sanitas corporis et firma valetudo eius beneficium sit, non propterea censebimus aegrotos et debiles ei esse exosos. In hoc genere est vitae diuturnitas, qua satiaret Deus servos omnes suos, nisi utilius ipsis foret, mature e mundo migrare. Interea exiguo vitae spatio melius satiantur, quam increduli decem saeculis. Ita nemini unquam profano continget satiari longitudine dierum : quia etiamsi mille annos continuent, sunt inexplebiles, vitam ipsam ingurgitant: nec Dei bonitate, quae sola animos tranquillat, vel ad momentum fruuntur. Unde non immerito propheta singulari privilegio fideles dicit vita satiari, quibus satis superque sufficit maturum vocationis suae cursum complere. Et sane quum pluris longe sit aeternitas dierum quam diuturnitas, salus autem Dei terrenae vitae angustiis minime inclusa sit: ad hanc praecipue intentas esse decet pias mentes tam in morte quam in vita. Consulto enim hanc quasi extremam clausulam omnibus Dei beneficiis adiecit propheta, quod salutem suam ostendat fidelibus postquam eos per totam vitam paterno favore prosequutus fuerit. PSALMUS XCII. ARG. Continet exhortationem ad laudandum Deum : materiam vero in operibus eius proponit, in quibus praecipue iustitiam eius in tuendis fidelibus, et in reprobis perdendis iudicium commendat. Qua doctrina omnes ad studium colendae probitatis animat: et ne in crucis tolerantia deficiant, felicem malis omnibus exitum illis promittit. Rursum ut absterreat a sceleribus, denuntiat, omnes impios, utcunque ad tempus floreant, brevi perituros. 1. Psalmus cantici ad diem Sabbathi. 2. Bonum est confiteri Iehovae, psallere nomini tuo Excelse, 3. Annuntiare mane bonitatem tuam, et veritatem tuam nocte, 4. Super psalterio, et super ndblo, super higgaion cum cithara. 5. Quia exhilarasti me Iehova in operibus tuis: in factis manuum tuarum exsultdbo. (Bonum est confiteri.) Non dubito quin Psalmum hunc cantare soliti fuerint die sabbathi, sicuti fert inscriptio: et ex aliis locis apparet quosdam alios