24:9 9 EXODUS. CAPUT I. 1. Haec sunt nomina filiorum Israel qui venerunt in Aegyptum cum Iahacob: quisque cum familia sua venit. 2. Beuben, Simeon, Levi et Iehudah, 3. Issachar, Zabulon et Beniamin, 4. Dan, Nephthali, Gad et Asser. 5. Fuerunt autem omnes animae egressae ex femore Iahacob, septuaginta animae. Ioseph autem erat in Aegypto. 6. Mortuus vero est Ioseph, et omnes fratres eius, et tota aetas illa. 7. Porro creverunt filii Israel, et aucti sunt et multiplicati, et roborati quamplurimum : adeo ut plena ipsis esset terra. 1. Haec sunt nomina. Consilium quidem Mosis est mirificam liberationem populi describere: (unde et nomen a Graecis libro inditum) sed antequam illuc veniat, breviter admonet quod non vana fuerit promissio Abrahae data, aequabitur semen tuum ad numerum stellarum coeli et arenae maris (Gen. 15, 5). Hoc igitur exordium libri est: quamvis migratio ex terra Chanaan in Aegyptum, ad tempus visa fuerit quasi foederis Dei interitus et abolitio, eum tamen quod servo suo pollicitus fuerat de sobolis incrementis suo tempore large praestitisse. Nominat autem solum duodecim patriarchas qui cum patre suo Iacob profecti sunt: deinde summam capitum colligit, cuius aliis duobus locis fit mentio : Deut. 10. et Gen. 46. Atque optime supputatio convenit, si Iacob inter animas triginta sex primo catalogo censeatur. Nam quod Rabini Iochebed matrem Mosis accersunt ut numerum expleant, longe petitum est: ac minime consentaneum, mulieri quae in Aegypto postea nata est, locum dari inter viros, quos secum Iacob adduxit. Si quis obiiciat septuaginta dici egressos ex femore Iacob, facile diluitur repugnantia ex communi usu synecdoches. Ipsum vero a quo progeniti sunt reliqui, non excludi, ex verbis Mosis elicimus. In septuaginta quinque animabus ingressi sunt patres tui in Aegyptum: et ecce nunc te multiplicavit Deus (Deut. 10, 22). Quinque vero superaddi, (ut legitur in concione