2:9 POTENTISSIMO ILLUSTRISSIMOQUE MONARCHAE, FRANCISCO, FRANCORUM REGI CHRISTIANISSIMO, PRINCIPI SUO, IOANNES CALVINUS PACEM AC SALUTEM IN CHRISTO PRECATUR. Quum huic operi manum primum admoverem, nihil minus cogitabam, Rex clarissime, quam scribere quae maiestati tuae postea offerrentur. Tantum erat animus rudimenta quaedam tradere, quibus formarentur ad veram pietatem qui aliquo religionis studio tanguntur. Atque hunc laborem Gallis nostris potissimum desudabam, quorum permultos esurire et sitire Christum intelligebam; paucissimos autem videbam qui vel modica eius cognitione rite imbuti essent. Hanc mihi fuisse propositam rationem liber ipse loquitur, ad simplicem scilicet rudemque docendi formam compositus. Verum quum perspicerem usque eo quorumdam improborum furorem invaluisse in regno tuo, ut nullus sanae doctrinae sit istic locus, facturus mihi operae pretium visus sum si eadem opera et institutionem iis darem, et confessionem apud te ederem, unde discas qualis sit doctrina in quam tanta rabie exardescunt furiosi illi, qui ferro et ignibus regnum tuum hodie turbant. Neque enim verebor fateri, hic me summam fere eius ipsius doctrinae complexum esse quam illi carcere, exsilio, proscriptione, incendio mulctandam, quam terra marique exterminandam vociferantur. Equidem scio, quam atrocibus delationibus aures animumque tuum impleverint, ut causam nostram tibi quam odiosissimam redderent: sed id tibi pro tua clementia perpendendum est, nullam neque in dictis, neque in factis innocentiam fore, si accusasse sufficiat. Sane si quis faciendae invidiae causa, doctrinam hanc, cuius rationem tibi