18:9 9 1560 IANUAR. IO rimus toto fere anno. Neque enim ullo colore iuris sed mera superbia in nos grassati sunt. Tandem blandissimis monitionibus atque etiam obsequiis flexi aliquod mansuetudinis signum dederunt. Nam scripserunt venturos esse legatos qui votis nostris satisfacerent. Venerunt illi. Magna promissionum liberalitas. Ubi congrediendum fuit excusabunt: sibi nihil esse mandatum. Biduo antequam appelleret Prevotius noster exspectabantur legati. Apparet ergo fuisse tempus captatum quo nos circumvenirent. Nam de controversiis omnibus se iam descendere paratos esse ad amicam pacificationem per legatos indicarunt. Conditiones interea perplexae dubiae et ambagibus refertae. Negant quidquam sibi fore ratum nisi sententia Basiliensis arbitri abolita, quod nullo modo concedi potest. Verum quia nostros hortati sunt ad legationem mittendam, quae Helvetiis in conventu libertatem et tranquillum huius urbis statum commendet, neque foedus ullum sanciant cum Sabaudo, nisi interposita exceptione ut caveatur nobis et nostrae securitati: id libenter concessum fuit. Imo decretum ante fuerat. Astute autem, quum nos haberent suspectos, detegere quo essemus animo voluerunt, vel si qua esset cunctatio et mora, ut illis plausibilis esset excusatio, si forte cum Sabaudo in iacturam nostram transigerent. Mittentur ergo legati Badenas.4) Nunc a clarissimo senatu vestro et consilium et favor expetuntur. Ad senatum scribere non erat consentaneum rationi. Mandata igitur ad privatos amicos data sunt Prevotio, quae apud omnes valeant quatenus res tulerit. Pluribus verbis te et optimum fratrem nostrum Gdiherum non urgebo, ut in cursu sancti officii tam feliciter incepto pergatis: quando ex fratris et amici nostri relatu cognosco quam sitis voluntarii. Et ipse pro sua dexteritate plus quam literis consequi possim praestabit. Vale igitur, eximie vir et observande frater, una cum D. Petro Martyre, D. Galthero et reliquis collegis. Dominus vos omnes tueatur, spiritu suo regat et locupletet omni benedictionum genere. Genevae 25. Ianuarii 1560. Iohannes Calvinus tuus. 4) Negotium usque in autumnum protractum est (Buchat VI. 356.)