16:9 9 1556 IANUAR. 10 cos meo nomine salutari, potissimum D. Marchionem7) cum aliis meis Italis. Deus optimus maximus ecclesiae suae te diutissime servet. 13. Ianuarii 1556. Zanchus te salvere iubet. Tuus in Domino Petrus Martyr. 2378, FARELLUS BEZAE ET VALERIO. Agit de compluribus qui muneri Parisiis obeundo idonei ipsi videntur quod Maturinus detrectat. Accuratiora non intelliguntur, quae est latinitatis consueta perspicuitas. (Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 437.) Servis Christi insignibus Iacobo Valerio et Theodoro Bezae pietatis verae assertoribus. Lausannae. Absente praefecto non potuimus aliquem ex fratribus mittere.*) Causa G-uilhelmi Hobrachii omitti non potest sine maximo offendiculo, nec statim fmietur.2) Maturinus3) est notior quam* possit in provincia quae offertur agere, nisi perpetuo lateat, nec videt nunc, laborante gravissime puero, et non habeat ubi locet familiam, sitque in aere alieno, quid possit praestare. Tamen aliis quam sibi credere mavult, tantum indicat quae eum morentur. Sermo habitus est de Nicolao Piednoelo,4) quem putem habere sororem uxoris Gorderii, quod is valde sit appositus qui designetur ad id ad quod Hobrachius. Praeterea Georgius Lamentus, unus ex quatuor quos Tossanus profligari fecit, non parum 7) Carraccioium. 2378.1) Cf. Beza N. 2374, not 8. Vides hunc classem Neocomensem adiisse quae aliquem Lutetiam mittendum designaret. 2) Ex iis quae de Hubraquio legisti N. 2282, haec non plane elucidari possunt. Caeterum hic postea Francofurtum missus est et contentiosus fuisse videtur. Cf. tamen Kirchh. Farel IL 149, ubi narratur quid ei Landeronii acciderit quum in vicinia evangelio praelecto contra missam verba fecerit. Haec spectare videntur ad ea quae Farellus habet I. I. 3) Cave de Corderio cogites. Vide potius N. 1964, De hoc ut videtur Neocomensi {Baum. I. 237) etiam infra dicetur^ verum post longiores tergiversationes munus Parisiense detrectavit. 4) Hic et Lamentus (si nomina recte legimus) aliunde non cognitu