14:9 9 1551 IANUAR. 10 dicerem rogarunt. Quam multos haberes ad obsequium paratos, si tibi usui foret eorum opera. Sed animis te contentum norunt. Vale iterum. Genevae pridie Nonas Ianuar. 1551. Ioannes Calvinus tuus. Si Viretus Bernam petat, ut consulo, te forte in reditu videbit. Utinam tertius accederem. Sed iam statim instabit condictum tempus. 1431. SERTORIU8 ') CALVINO. Ignotus notissimum adit, eius diligentiam et for litudinem m defendendo evangelio laudans et stimulans, adversarios usque ferocientes notans. (Ex autographo lectu difficillimu Cod. Genev. 109, fol. 32. Autor non solum inter calligraphos verum etiam inter philologos tironibus adscribendus videtur.) Clarissimo doctissimoque viro Domino D. Ioanni Calvino domino et amico suo unice observando. Genevae Genff. Salutem in Domino Iesu. Etsi facie non visus, clarissime vir, animo tamen notus candido. Id quod e tuis praeclaris vereque theologicis aliquot scriptis ipse hactenus hauserim. Ne autem tuam humanitatem meis literulis obtundam, innumeris alioquin praepeditum rebus, paucis his nugari mihi liceat. Perge ut coepisti feliciter, miles Christi Domini fidelissime, in campo deliciarum flosculis vernante. Quandoquidem et tu, Calvine, in defensionem sacrosancti evangelii per Dei singularem gratiam vocatus es, qua posses immundos rabidos canes Domini excultam vineam defoedare imo conculcare indefesso non cessantes procul abigas calamo tuo adamantino, et quo ferociores sese passim . . . . ant, hoc ferventior eos confundas que salubriter traducas. 2) Sunt et apud nos immanes bestiae contra Dei verbum ac eius ministros: praesertim Catabaptistarum genus omnium pestilentissimum, venenum toxicum vulgo evomentes, quos magistratus torpore