12:9 9 1545 IANUAR. 10 606. CALVINUS MELANCHTHONI. Plura de eodem negotio cum simili petitione. Epistolam Luthero tradendam ei commendat. Cuius novus in Turicenses impetus de pace servanda ipsum vix sperare sinit Etiam Osiandri apologia igni fomenta addit. Regis et Caesaris machinationes conciliationis desiderium simulandum et colloquii Melodunensis comoedia. (Ex apographo coaevo Cod. Genev* 196, fol. 68 coll. c. alio Cod. 106, fol. 124 et tertio Turicensi imperfecto, Bibi. civic. F. 46, olim Epp. XI. p. 628. Simlerus Vol. 56 ex hoc lacunam in impressis supplevit. Edita est enim a Beza Genev. p. 52, Laus* p. 129, Hanov. p. 145, Chouet p. 67, Amst. p. 31. In Corp. Reform. sub h. d. non legitur. . Anglice ed. Edinb. I. p. 410 cuius autor textum impressum sequitur.) Clarissimo viro D. P. Melanchthoni amico suo singulari et inprimis honorando Io. Calvinus 8. Cur hic nobilis et pius adolescens !) profectionem hanc meo rogatu ad vos susceperit, paucis exponam. Libellum2) edideram lingua vulgari, quo eorum simulationem reprehendebant3) qui quum evangelii luce donati sint, non tamen abstinent ab ullis papistarum sacris, quae sciunt sacrilegii et anathematis plena esse. Malles forte me aliquid de tam praecisa severitate remittere. Verum quam iustam causam habuerim, re bene perpensa et cognita iudicabis. Quum audirem multos de meo rigore conqueri, ac praesertim ex eorum genere qui tanto sibi plus sapere videntur, quanto diligentius vitae suae cavent, excusationem composui, quae illis aures aliquanto durius vellicat4) quam prior libellus. Multi, quibus religio pro philosophia est, hoc totum secure contemnunt. Quicunque Deum serio timent eo saltem usque sunt promoti ut sibi displicere incipiant. Sed quoniam perplexa illis res videtur, adhuc haerent dubii, donec tua et D. Lutheri autoritate confirmentur.5) Et quidem vereor, ne ideo estoit: Prompte et sincere. Possible quil na pas date ceste lettre a Geneve, a cause que la peste y estoit pour [lors] comme il est indique dans la lettre au post [scriptum] a cause quils estoient en quelque lieu proche de Geneve. Voyez la lettre quil a escrite a Melanchthon du mesme iour sur le mesme suiet qui est imprimee et de mesme date. Apud Simlerum quoque aliquis de sigilli calviniani epigraphe docte et curiose disserit. Epistolam ipsam Luthero traditam non suisse ex proxima pagina disces. 606. 1) Claudius Senarcieus {de Senarclens) Sabaudus qui postea de morte Diasii scripsit, vide N. 612, 613. 2) Petit traicte etc. Opp. VI. 537. Cui subiuncta est Excuse a Messieurs les Nicodemites. 3) reprehenderem 106. 4) yellicavit edd. 5) Cf. N. 587 et Opp. T. VI. 617 et Prolegg. p. 30, quae ex hac ep. locupletari possunt.