52:89 89 CAPUT I. 90 fectio, nullum peccatum : ideoque nullum divortium. Sed tamen duabus de causis angelos quoque oportuit cum Deo pacificari. Nam quum creaturae sint, extra lapsus periculum non erant, nisi Christi gratia fuissent confirmati. Hoc autem non parvum est momentum ad pacis cum Deo perpetuitatem, fixum habere statum in iustitia, ne casum aut defectionem amplius timeat. Deinde in hac ipsa oboedientia, quam praestant Deo, non est tam exquisita perfectio, ut Deo omni ex parte et citra veniam satisfaciat. Atque huc procul dubio spectat sententia ista ex libro Iob (4, 18), In angelis suis reperiet iniquitatem. Nam si de diabolo exponitur, quid magnum? pronuntiat autem illic spiritus summam puritatem sordere, si ad Dei iustitiam exigatur. Constituendum igitur, non esse tantum in angelis iustitiae, quod ad plenam cum Deo coniunctionem sufficiat. Itaque pacificatore opus habent, per cuius gratiam penitus Deo adhaereant. Unde recte Paulus, qui in solis hominibus negat residere Cbristi gratiam : sed angelis etiam communem facit. Nec iniuria fit angelis, quum ad mediatorem ablegantur, ut eius beneficio solidam cum Deo pacem habeant. Si quis praetextu universalis notae quaestionem moveat de diabolis, an Christus eorum quoque sit pacificator: respondeo, ne impiorum quidem. Tametsi fateor esse discrimen: quia his offertur beneficium redemptionis, illis non item. Sed hoc nihil ad Pauli verba, quae nihil aliud continent quam solum esse Christum per quem adhaerent Deo omnes creaturae, quae quidquam habent cum ipso coniunctionis. 21. Et vos quum aliquando essetis alienati, et inimici cogitatione in operibus malis, 22. nunc reconciliavit in corpore carnis suae per mortem: ut sisteret vos sanctos et irreprehensibiles in conspectu suo : 23. si quidem permanetis fide fundati et firmi, et non dimoveamini a spe evangelii quod audistis : quod praedicatum est apud universam creaturam quae sub coelo est: cuius factus sum ego Paulus minister. 21. Et vos quum aliquando. Nunc generalem doctrinam per hypothesin ad ipsos accommodat: ut reos se maioris ingratitudinis sentiant, si patiantur a Christo se traduci ad nova commenta. Et ordo hic diligenter est notandus: quia magis afficit peculiaris doctrinae applicatio, ut ita loquar. Deinde ad experientiam eos revocat, ut in se agnoscant redemptionis beneficium, cuius meminerat. Ac si diceret: Vos ipsi documentum estis eius gratiae, quam ego per Christum hominibus esse exhibitam praedico. Eratis enim a l i e n a t i , a Deo scilicet. Eratis inimici: nunc recepti estis in amorem. Unde id factum est? Nempe quia Deus per Christi mortem placatus vobiscum rediit in gratiam. Quamquam in hac sententia est personae mutatio. Quod