5:89 LIBER I. CAPUT XI. tate. Si enim istae imperiorum mutationes magnam rerum omnium vicissitudinem sua natura parturiunt, magnum est per se, quod Nero ne stillam quidem sanguinis humani fudit, quum adeptus est imperium. Verum hoc auget magnitudinem, quod paene adhuc puer aetatem prudentia temperavit. Nam septendecim natus annos defuncto Claudio imperium suscepit. Clementia ergo non tantum honestiores] Assumptum seu intentio. Erat enim propositio iam posita, certiorem esse regibus securitatem ex mansuetudine. Argumentum autem in suasoriis ab utili valet plurimum. Quintilianus libro tertio: In suadendo consideratur honestas, deinde utilitas. Sunt qui utilitatis considerationem in deliberationem venire solam putant. Ornamentum imperiorum] Interpretatio. Quum reges consenuerint, liberisque"] Qui legitimum imperium obtinent et bono publico accommodant, illi morte sua occidunt, nec ante diem, sed saepe in otio et pace consenescunt. Tandem quum naturae legibus cedendum est, regnum relinquunt familiae suae haereditariam. Devolvitur in filios, a filiis nepotes accipiunt. Tyranni quamdiu vivunt, execrabiles, gladio saepius absumuntur quam morbo. Sic exercent violentam potestatem, ut non perpetua sit. Est ergo locus ex contrariis: primum ponitur propositio, reges consenescere, tyrannorum brevem esse potestatem, qua contraria inter se conferuntur. Sequitur differentia inter regem et tyrannum. Tum subiicitur eius differentiae illustratio. Quod autem hic Seneca dicit reges liberis ac nepotibus regna quasi per manus tradere, ex iure gentium trahitur. Quod Homerus eleganter significat hoc carmine Illiados β.: Εἵλετο δὲ σκῆπτρον πατρώἵον ἄλφιτον αἰεί. Ubi et patrium, et incorruptum sceptrum vocat. Tyrannorum brevis] Hoc voluit Iuvenalis: Ad generum Cereris sme caede et sanguine pauci Descendunt reges, et saeva morte tyranni. Et Seneca Tragicus in Medea: Iniqua nunquam regna perpetuo manent. Et in Nerone : 1) Ubi fton est pudor, Nec cura iuris, pietas, sanctitas, fides, Instabile regnum est. Subiit memoriam nobile illud dictum Theopompi Lacedaemoniorum regis: cui quum ab uxore probro obiiceretur, quod esset humilius regnum filiis traditurus, quam ipse accepisset: respondit, eo igitur maius, quo diuturnius. Erant enim eo regnante 1) Ed. Amst.. in Thyeste, quod omnino probandum. Versus illi enim leguntur ibi v. 215 ss. Neronis nomen procul dubio calami lapsui debetur. Caete] um eadem Amstelodamensis emendat . sanctitas, pietas^ jubente lege prosodica.